Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 358]
| |
3184. G. Wendelinus. (L.B.)Op mijn laatsten brief, dien ik een jaar geleden schreefGa naar voetnoot1), heb ik geen antwoord van u ontvangen. ‘At quae tunc scribebam, et ad quae arrectum animum tuum volui, paucis hic habe. Dicebam, duas me servare claves sideralis sacrarij, duobus istis versibus, velut involucris, obductas et tectas:
Annosi meritis coeli super aethera scandam,
Summa petam calamo, quia menti sollicitamur.
Ex quibus singulis, si literis ijsdem duo alteri construerentur versus, eos ipsos prodituros claves illas mortalibus omnibus hactenus invisas atque ignoratas, et sine quibus frustra omne coeli studium, sacrilegio me diuturniore conscelerem. Sunt ergo eccisti: 1.[regelnummer]
In coelis par est hodiernae crastina summae,
2.[regelnummer]
Par summam atque imam ciet oscillatio lunamGa naar voetnoot2).
Dicam quod dico plenius, spero, et planius. Aio, primum omnes dies naturales esse inter se aequales, nec longiorem aut esse aut fuisse unquam hodiernam crastina, contra quam omnes hactenus artifices senserunt ac censuerunt. Nimirum, inquiunt, Sol circa media Tauri et Scorpij citius pervenit ad meridiem totis 10 minutis horarijs propter ascensiones rectas. Idem ijsdem de caussis circa media Leonis atque Aquarij meridiem attingit serius totidem minutis, plane ut nonaginta dies, numerati a medio Aquarij ad media Tauri, sint futuri dies 89 horae 23, minuta 40 tantum. Contra a medio Tauri ad media Leonis futuri sint 90 cum horis 0, 20'. Hanc dierum inaequalitatem augeri volunt etiam accedente caussa alterâ, nimirum ex solaribus protaphaeresibus, quibus fit, aiunt, ut circa principia Arietis Sol tardius ad meridiem appellat totis minutis 8, circa principia Librae totidem id faciat citius. Ex quarum duarum caussarumGa naar voetnoot3) commisci necesse sit, ut a medio Scorpij ad media Aquarij 30 minutorum colligendum sit discrimen, quibus duae eclipses eludant omnem calculum. Ad refellendum hunc errorem atque ex astronomia penitus eliminandum, volebam artifices omnes intentos esse in observationem eclipseos autumnalis, quae Octobri anni 1641 contigit, ut eam conferre possem cum illa, quam Februario anni 1636 peregit in provinciâ Narbonensi GassendusGa naar voetnoot4) ad miraculum accurate. Quid Lugduni Batavorum de coelo servatum sit, nondum rescire potui. Bruxellae medium fuit hora 7.24, Lovanij Puteano nostro alijsque observantibus depraehensum est 7.26. Ego hic Hercij 7.29 inveni admirando cum illis consensu. Unde tandem evici, dierum aequationes in natura nullas inveniri. Audeo ergo pronunciare, invitis omnibus μισοκινήτοις, non velum circa nec diesim (?) volui, quod inaequalitates istas daret, sed clare et certo certius terram moveri, et diurnas suas revolutiones constanter ad Solem erigere. Hoc primae istius clavis est effatum. Secunda hoc loquitur: Motum Lunae, sive in summo Apogaeo decurrat, sive in imo Perigaeo, semper depraehendi a me oscillatorium; hoc est, sicut ea, quae oscillo iactantur ex A in B atque inde in C, atque abinde | |
[pagina 359]
| |
ijsdem legibus ex C relabuntur in B, atque ita redeunt ad AGa naar voetnoot1), sic protaphaereses lunares oscillationem hanc imitari depraehendo, sive Luna sit Apogaea, sive Perigaea. Itaque et protaphaeresis graduum v.c. 30 ante vel post Apogaeum est graduum 2.30, non minor contra atque omnes hactenus alij sentiunt; eadem protaphaeresis graduum 30 ante vel post Perigaeum eorundem est graduum 2.30, non ut isti volunt maior. Quod arcanum hactenus ignoratum KepplerumGa naar voetnoot2) impulit, ut Lunam accusaret de feris moribus suspectam, alij vocarent desperatam. Hae sunt ergo claves, vir nobilissime, quas tibi in sinum transdo, ne, si me fata huius mei anni 63 climacterion, et qui Ανδροϰλὰς dicitur [a] FirmicoGa naar voetnoot3), vorent, coelum quoque claudant’ ..... Hercio, Idib. (13) Novemb. 1642. |
|