Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3136. Aan C. BarlaeusGa naar voetnoot2). (K.A.)Attende, rogo, mi Barlaee, ad ea quae dicturus sum candide, si unquam, et παρρησιαστιϰῶς. Aperte quidem tu, et nulla circuïtione, sententiam dixisti de Cartesij metaphysicaGa naar voetnoot3), et mihi sic abunde satisfactum est, non autem tibi. Non est quod suspiceris palam fore, quod inter nos perire voluisti. Non habeo in delitijs, committere magna ingenia, nisi consentiente utroque, ut ex bonorum silicum attritu scintillae emicent illustrandae veritati. Ergo caetera omnia reticens, quod bonâ fide faciam, hoc velim unicum a te nunciari patiaris homini philosophorum omnium, quos novi, maxime tractabili et πραεῖ, sic nimirum te sentire. Nova loqui cum vult, ita loqueris, loqui trita, vetera principia dum ejurat et nova parturit, in eadem relabi. IJsdem argumentis probare Deum esse, et animam immortalem, quibus usi sunt et alij. Ipse vero videris; nisi enim te jubente vel permittente, nihil eliminabo. Neque est hoc illud, quo te, ut attenderes, rogavi. Sequitur: Narro tibi, amice, et comperies aliquando, nihil illo viro candidius esse, nihil illo candore fallacius. Solet enunciare potissima quaeque assertionum suarum argumenta tam planis simplicibusque verbis, ut multoties lectorem docuerit, quae hic se discere non observaverit. Unde neminem de Cartesio et Cartesij lectoribus melius meruisse olim judicavi, quam qui opusculis physicis, quae his praemisit, indicem locupletem ἠϰρίβωσε. Me quidem fateor monuisse plurimarum rerum, quae sub tam facili et aperto sermone latentes plane attentionem meam fugerant aut non affecerant. Possit de tali | |
[pagina 344]
| |
scriptore dici, laboro clarus esse, obscurus fio. Crede mihi tamen, simplici illo et inornato gressu προαίρειν εἴωϑε μὰλα νουνεχῶς; ϰαὶ ἀσΦαλῶς ϰαὶ ἀπλανῶς. Mathematicum ingenium est et plane Lynceum. Pervidet paralogismorum omnes latebras ἐν ῥιπῇ ὀΦϑαλμοῦ, nec acquiescit nisi demonstrationibus, quae cum veritate et ipso sole de luce contendunt. Quarum tam insolubilis ab imis ad sequentia concatenatio est, ut si verbi gratia corruat τὸ Existo quia cogito, nec verum esse possit, tres angulos trianguli pares esse duobus rectis. Concludo, vir praestantissime, non fugisse, sed potuisse fugere primos intuitus nonnulla, quae si attentius repetas, aliter te de caeteris et de toto Cartesio sentire adigant quam hactenus sentire videri vis. Certe, quid esse causae possit, cur conferre cum tanto viro, qui tantus es, detrectare debeas, non satis assequor. Fallor enim, aut ὁμόσοξοι, utique non infesti invicem philosophi discederetis. Et veritatis denique interest, et posterorum, de quibus ego plus quam de me sollicitus sum, quatuor studiosorum pater, ut vel Barlaeo cum Cartesio conveniat, vel cur dissideant, publice innotescat. Haec sunt de quibus serio te conventum volui. Ad amoeniora. Diras meas in Eminentissimum volupe est eodem animo a te acceptas fuisse, quo effusae suntGa naar voetnoot1). Vere judicasti, placuisse experiri, quid in purpuram donatricem, ut venuste tu quidem vocas, quid de seductoribus ministris olor ille potuisset canereGa naar voetnoot2) vel ad Caystri vada, vel in scena. Hactenus Eminentiae illi non sum infensior quam ullus poeta Batavus, quem in aureos incautum laqueos induerit ἡ ἀλώπηξ αὕτη. Cum Tessela, quam fragis oppugnatum is fragrantissimis, facilis tibi lucta et par congressus est, absente rivali. Si adsim, ab imbecilliore partium stare satagam. Sto vero ϰαὶ μαϰρόϑεν ἀΦεστηϰὼς, ut videbis, epigrammate, quod his adjicioGa naar voetnoot3). Accedunt alia item duo, te spectantiaGa naar voetnoot4), de ducentis vel - pudet dicere - trecentis forte, varij argumenti et sermonis, Latini tamen maxime et vernaculi, quae his ipsis castris effudi - longe quidem potiora pleraque, ut autori videntur, quam quae hactenus a me profecta sunt, certe quae auditorij, cui destinata sunt, ilia concutiant vehementius - ne ἀσύμαολος nimirum fidem Hoofdio datam caeteraeque synodo liberatum eam. Quod equidem demum me praestiturum spondeo, nisi quae vis major et causa sontica emergat, quam ipsi creditores talem agnoscatis. Vale, Φίλτατον ϰάρα, bonique seria mea et jocosa consule. Bodb[erg], Cal. (1) Sept. XLII. |
|