Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3096. C. BarlaeusGa naar voetnoot4). (L.B.)Syngrapham tuam ad Satrapam MuydensemGa naar voetnoot5) legimus plures; praesta fidem, ut apocham accipias. Interea, dum tu purpuram denigrasGa naar voetnoot6) et nos castrorum in hyberna dimissionem expectamus, frontem exporrigimus apud amicos ruricolas, ubi tui mentionem inter pocula nemo siccus facit. Fui Beverowici, comitantibus magnis asseclis Hoofdio et Vicofortio. Carnes edi parcius, quas cavent Pythagoraei, ne bubulam obsonent de aliquo proavorum; marinis piscibus gratificatus fui gulae, a quibus tu non voluntate, sed necessitate nunc abstines. Beverovico Alcmariam secessimus, velut in diverticulum, ubi celebris ista, quam nosti, vidua nescit μετανοεῖνGa naar voetnoot7). Surdae canitur fabula; sua se simplicitate tuetur et ecclesiae fiducia stat super petram immobilis. Miseram illi fraga, additis pro saccharo versibusGa naar voetnoot8). Iam Hagae sum, ubi tuo malim vultu frui posse, quam reginarum. Hinc Trajectum ad Rhenum vocor, ut videar mihi locusta esse, quae iteratis saltibus pascua mutat, aut potius de taurorum genere, qui fossas septaque traijciunt equarum | |
[pagina 328]
| |
amore Tu ad Rheni ripam Principum iussa scribis, et otio tuo frueris, negotiosus maxime. Reginae matri parentas, magnificis quidem versibus, sed quibus Galliae Atlantem, tanquam Polyxenam, ad Medicaea tumulum mactasGa naar voetnoot1). Per me licet, illi irascaris, dummodo mihi annuat; sit tibi parricida purpura, dummodo mihi sit Mecoenas atavis editeGa naar voetnoot2), etc.; fuerit, iudice Fabrone, tortor Mediceae, dummodo mihi restes mittat aureas et lapillos Eois intonatos fluctibusGa naar voetnoot3). Restem et saxa a te avertunt montes et maria. Si Toulousae illa scriberes, nollem te ab illa ὑψώσει et λιώώσει praestare immunem. Scis, quid apud Phrygium scriptorem lupus dixerit ovi maledicenti e sublimiGa naar voetnoot4). Metaphysica clarissimi Cartesij legiGa naar voetnoot5). Quid de ijs iudicem, non ausim dicere apud alios, audeo apud te, cum quo loqui non soleo nisi nudato pectore, et diducto sipario. Non capio, quid subtilissimus vir sibi velit, aut, si capio, muscas capio et fumos. Ubi nova loqui vult, loquitur trita. Ubi trita reprehendit et damnat, meliora non profert. Promittit probationes eas, quibus ab humano ingenio proficisci solidiores non possunt; at qui meus forte est stupor, ego ab humano ingenio magis probabiles non expectem. Promittit geometricam evidentiam, et Cimmerijs nos tenebris ac Pharia caligine involvit. Vetera principia eiurat, et dum nova parturit, in eadem relabitur. Ita me Deus amet, aut vigilans somniat, aut somnians disputat. Acumina observo, sed quae sua subtilitate evanescunt; formulas loquendi habet, sed τερείσματα mera et titivillitia(?); immodice iactat sua et despicit aliena; et quasi huius seculi inventum esset sapientia, hactenus ignota loqui praesumit. Ego, qui ingenio sum in philosophicas novitates satis prono, vellem me novi quidquam et solidi reperire posse; ijsdem argumentis probat esse Deum et animam esse immortalem, quibus usi sunt et alij; induit simiae alia insignia, et veritatem alijs incrustat coloribus. Apodixes, quae animum reddant ἀμετάπτωτον et τετράγωνον, nullas invenio. Magis physica eius placent quam haec metaphysica. Contra formas substantiales non inepte alibi disputat; nec frigide eas asserit theologus UltraiectinusGa naar voetnoot6). Nolo palpum tibi obtrudere; non sunt haec mei saporis; malo veterum glandibus vesci, quam gaudere mucidis hisce et rancidis ferculis. Assuevi plana via ire, non per praerupta et avia, aut Epicureorum atomos et vacuitates; timerem mihi a vertigine, si in hoc circo oberrarem diutius. Sed haec tibi scripta sunto; malim, quae scripsi, quam amicum doctum alias candidumque perdere. Te rogo, ne Sophistas omnes sapientes putes. Comparat Aristoteles illos tauris, qui macilenti cum sint, obesi videntur, sacerdotum fraude; comparat eosdem fuco et aurichalco et valetudini ad speciem tali. Amamus, vir praestantissime, ϑαυματοποιτας et Verulamios BaconesGa naar voetnoot7), LulliosGa naar voetnoot8), et quotquot omne scibile tribus chartis vendunt; illos, inquam, methodistas et abbreviatores Aristoteli praeferimus, ignari, quid distent aera lupinis et Entelli Daretibus. Van der Burchius noster iam in Eburonibus vivit. Illum Propemptico hoc prosecutus fuiGa naar voetnoot9). Tibi epigramma inscribo pro RichelioGa naar voetnoot10). Scio te ista scripsisse πρὸς γυμνασίαν, et ut ostenderes sub prosopopoeia Mediceae, quid ab ea in Cardinalem eminentissimum, pro cygnea concione, dici possit. Non ausus fui tabellario has litteras, uti nec chartas tuas, credere. Tutius tibi illas tradet amicissimus Vicofortius, venturus in castra post octiduum. Jam mitto, monitus per Brunonem. Reliqua, quae incerti sunt autoris, ilia nobis concusserunt. Quinquaginta quae scripsisti epigrammata, cupio videre. Vale, vir summe, nec me frauda ingeniosissimis bellarijs. Dum cogitas, existis; ut vero existas diu, faxit ille, cuius ideam non sine illo cogitamus. Tuus quem nosti. Haec dum scribo, Vitaulium tuum adimus Vicofortius, uxor, et ego. Hagae, VII Sextil. (Aug.) 1642. |
|