Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2994. Aan C. BarlaeusGa naar voetnoot4). (L.B.)*aant.Comparationum gradus, quibus me contendere mihi pergis, Barlaee praestanissime, dici non potest, quam gratos habeam et acceptos. Superest tamen, ut grammaticam plenius adhibeas, ut τὸ ϰαϰὸν, χεῖρον, χείριστον non semper negligas, sed ϰρίσιν ipsam, et ipsam aliquando ϰατάϰρισιν τῇ ἀποϰρίσει misceas. Quamdiu enim ferre me et ferire vicissim differs, palam dico, parum est in notis illis autoritatis aut fidei, quo se vanitas mea mulceri patiatur. Vis vernacule me explicem? Excipi a te postulo, sicut ipse Tessalam excipere coepi, atque excepturus porro sum, periculone an jacturâ veteris amicitiae, generose securus; modo hoc me agere sentiat, ne quid in re seria omisisse convincar, cuius mihi probro neglectus sit, ipsi damno. Praestabis idem tu, et sane ut sedulo praestes moneo, ex melioris theologiae fontibus, atque errabundam via veritatis ipso virtutis amore revocabis; ego probris ac contumelijs insistam, quarum ad acerbitatem cum hactenus non excandescat, nihil desperati tractare videmur. Ecce igitur quod dicebam, aceti vernaculi novos morsus; quos si expedire putas per te ut videat, per me licet.
Sy neme het soo sij will, mijn weduw, 't zij voor baffen, enz.Ga naar voetnoot5)
Σϰληρός, inquies, δ λόγος οὗτος. At hoc σϰληρότερον, amice, in conspectu non amentium amicorum, et qui succurrere pereunti possint, naufragium fidei facere omnium et amore et commiseratione dignissimam Tessalam. Si quid agis igitur, ποίησον τάχιον et εὐϰαίρως quidem et ἀϰαίρως; non deero laboranti meo modo, vel modulo. Cave modo, ne hoc moliri nos resciscat communicatis consilijs; sensi nuper minus sic utrumque gratos fore. Proinde nec altera quaedam vernacula, quae his porro adscribam, ipsi vero nondum perscripsi, olim a te lecta fatere; seorsim singuli plus profecturi sumus. Quod in effigiem Principis BohemiaeGa naar voetnoot6) lusisti, penes me latebit, donec lucem videat te edente, quam me hercule meretur luculentissimam. Heroïca sunt ista, Et faciem fati vim superantis habet, et ista πρὸς τὸ ἔπος longe suavissima, illud Frangere debebat Caesaris arma caputGa naar voetnoot7). Quis es tu, qui argutiolis nostris commodare pergis magni animi attentionem? Poematum meorum alteram partem, quam instar boni magis quam prudentis amici urgere non cessas, hactenus occupatior distuli; successit tergiversandi ac penitus detrectandi gravior causa; lustranti schedas nuper, tuo potissimum instinctu, tanta istius insaniae moles apparuit, tam infinita nugacitas, ut numero ipse territus, certe in ruborem actus sim. Ut quid enim excipi me perinde vis atque | |
[pagina 283]
| |
Catsium hodie, cui tantum a Republica otij esse, vel intempestive decidi, amici mirantur, invidi, aut inimici palam indignantur atque irrident. Veniam hactenus merebor, quod nullum magnopere longi spiritus poema apparebit in gurgite vasto; quamobrem et volumen istud Momenta SubsicivaGa naar voetnoot1) inscribere aliquando decreveram; carptim enim et desultorie pleraque, omnia certe aliud agenti nata sunt; quod omnibus aeque ac tibi esse notum cupiam. Eiusmodi pauca denuo hic subjungam, in quae censuram tuo jure exerceas. Τὸ σεμνὸν ϰαὶ σπουδαῖον in coenam domini, quam nuper celebravimus, recens a mysterio ejaculabarGa naar voetnoot2), in usum Tesselae quoque, quam cum affici sciam veteris Ecclesiae majestate, ad vetustissimae ac vere primitivae simplicitatem revocare nitor. Vale, vir doctissime, et cum amplissimo Hoofdio has nugas quoque, si tanti sunt, communes habe; quin ipsa cum Hoofdiâ, quousque citra offensam licere judicabis; fertur enim de vernaculis meis benigne opinari. Si quid est liberius dictum et cui τὸ Incerti inscribendum ducas, inter mares lateat. Et valete, amici undequaque lectissimi, ad quos excurrere cum hactenus destinaverim, tandem penitus desperare coepi; instant enim τὰ πολεμιϰὰ, et illa ab otijs Formiae tam aliena, tam dura mihi, tam iniqua Musis digressio. Hagae Com., IV Non. (4) May CIƆIƆCXLII. Vitriarij facetiosGa naar voetnoot3) quamdiu supprimitis? |
|