Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2920. C. BarlaeusGa naar voetnoot8). (L.B.)Legi, nobilissime Hugeni, syllogen poëmatum, quibus Britanni nuptijs Principis Batavi et Principis Britannicae accinunt. Ignosce vera loquenti, miserum scriptum Pseudole. Non est olorum iste cantus, quibus Tamesis abundat, sed sturnorum, aut potius vespertilionum et noctuarum stridor. Nescio, quae pestilens et maligna aura afflaverit Britanniam. Commissae sunt domus magnae; tumultuantur cives, AaronemGa naar voetnoot9) et ordinis sacri capita calcat profanum vulgus, ParmenionemGa naar voetnoot10) suum trucidari sinit Alexander, et super haec nugantur et ineptiunt in re seria poëtae. Certe | |
[pagina 255]
| |
diviniore oestro hic vitriarius noster, homo illiteratus, tragoediam scripsit, ficti licet argumentiGa naar voetnoot1). Recitata est saepius, nec adhuc saturari auditor potest. Ego audivi septies, praeter morem meum, qui istis actubus non nisi semel aures commodo. Audivit, me hortante, Hoofdius et stupuit. Audivit van der Burchius, et haesit attonitus. Audivit Vondelius, et portentosi ingenij virum dixit. Verbis loquitur, quibus Zulechemi dominus, Satrapa, Vondeliusque loquuntur et scribunt. Sententiae graves sunt et densae et plane πρὸς Διόνυσον. Nullam habet tota antiquitas tragoediam magis tragicam; et forte ob hoc unum frontem corruget rigido censori, quod nimis tragica sit. Interim duas tragoediae partes mirifice explet, τὸ ὴϑιϰὸν et τὸ παϑητιϰόν. Totam tragoediam, prout recitata est, memoria circumtulit per semestre; postea dictavit. Tragoedias nostratium, etiam scripta tua omnia, ad unguem callet, et recitat. Digna est, quam vel audias coram, vel legas; est enim sub proelo. Ubi huc veneris, pulsabit in tui gratiam orchestram Andronicus, praecipuum tragoediae drama. Ego versiculos aliquot Belgicos illi scripsiGa naar voetnoot2), ut quid de autore et opere sentiam, publice testarer. Illos mitto, ut credas, me Latinos felicius scribere. Accipe Panegyrin meam de laudibus Eminentissimi RicheliiGa naar voetnoot3), quam per ferias caniculares Hagae, Poelgeestae et Ultrajecti scripsi. Unum exemplar tibi habe, alia duo filijs inscripsi. Non habebam plura compacta ad manum. Vale, vir summe, et me venae tuae et tot suavissimorum carminum, quae mihi impertis, admiratorem perpetuum ama. Raptim, XV Decemb. CIƆIƆCXLI. De tragoedia iudica ex choris, quas mitto, ut salivam tibi moveam. |
|