Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2751. J. van Beverwyck. (L.B.)Hoc ipso momento, quo gratissimae tuaeGa naar voetnoot8) mihi traduntur, calamum in manus sumo, ut videas, veram me nuper attulisse caussam dilatae scriptionis, expectationem scilicet responsionis ad Cl. Salmasium, quem et ego non quieturum ex ingenio eius tecum auguror. Si pergit, ut coepit, me volente faciet; | |
[pagina 184]
| |
si mutat manum, sequar eodem pede. Nou mecum egit, ut cum alijs, quos nominas, nec fortassis, si potest, aget. Ille vulgarem et receptam hactenus interpretationem defendit, ego novam et meam, quam tamen et Graeca lingua probat, et res ipsa confirmat. Qui mihi author controversiae, PlempiusGa naar voetnoot1), post lectam exercitationem, se sua mutata in meam transire scribit. Nec aliter posse mihi videtur, qui in praxi medica satis versatus. Caeterum, quod ad ea, quae vernaculo sermone conscripsi, vel potius currente proelo effudi, nollem quid inaudijsses; non enim digna oculos subire tam accuratos. Quia tamen nunc excusare me possum iussu tuo, facile veniam mihi impetraturum spero impudenti audaciae. Utinam meliora offerre potuissen placando subinfensum, sed vel hic, si satis mihi nota generosi animi comitas, placabilem ..... Dordrechti, V Kal. Quintil. (= 27 Juni) CIƆIƆCXLI. |
|