Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2648. Aan C. BarlaeusGa naar voetnoot2). (K.A.)*Cramben hanc, Barlaee amicisssime, quam olim edere voluisti, edere nune etiam Elzevirijs placuit. Apponitur autem tibi, non ut edas denuo, sed ut ab edente discas, cur edatur non praefixo epigrammate, quo adstipulatus mihi in paucos praestantissimosque versiculos contraxeras argumentum fatuo mihi atque insulso sermone tractatumGa naar voetnoot3). Causa est, quod autoris nomen, quod non reticuisti, visum est levidensi opusculo non inscribere. Causam causae nec reddo, nec petes, neque operae pretium est. Vale, et carminibus, ut nuper longe lepidissimis, calcar quadrigae meae subinde cum vacabis addere ne dedignare. Hagae Com., 17o Feb. CIƆIƆCXLI. Obstitit vehemens catarrhus, qui per aurem laevam cum pure et sanguine et acutissimis doloribus erupit, quominus hasce obseraverim hactenus. Aegre illud habuit Constantinum meum, quod senescere una siverim epistolam hanc suam, quacum se exhibere tibi affirmet epigrammata aliquot sua nuper edita; visum est addere meorum nonnulla, quibus hisce diebus operam perfunctoriam dare coepi, nonnisi animandis hisce adolescentulis, qui mirifice cum parente certare amant. In nigrum pravis Theta praescribe, ut olim, quo ut indoctiores docendo a doctiore fiam doctior. 21 Feb. |
|