Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2621. C. BarlaeusGa naar voetnoot1). (L.B.)aant.Torporem meum in perscribendis literis excutit saepius perpetuus scriptor VicofortiusGa naar voetnoot2). lam tu versibus tuis, velut alter Miltiades, somnum mihi adimis. Relligio est silere, te praecinente. Liberis tuis masculis graviter et ingeniose, tuo more gratularisGa naar voetnoot3). Sequor et egoGa naar voetnoot4), verum ut patrem apud inferos sequitur Claudius, non passibus aequisGa naar voetnoot5). Parentas Didenij herois manibus validis epigrammatibusGa naar voetnoot6). Ego unicum scripsiGa naar voetnoot7), cum ad plura non sufficiam. Ad effigiem tuam et dilectissimorum pignorum suaviter, nec minus docte, alludisGa naar voetnoot8), ita, ut a novercante thalamo tibi videaris metuere. Ego et tibi et mihi ἀπὸ τῆς μητρνίης timui semper, ob lapsam aliquando in privigni caput mortuae novercae statuam. Ita est in Graeco epigrammateGa naar voetnoot9):
Στήλην μητρυίης μιϰρὰν λίϑον ἔστεϕε ϰοῦρος,
ὡς βίον ἠλλὰχϑαι, ϰαὶ τρόπον οἰόμενος.
ἡ δὲ τὰϕῳ ϰλιϑεῖσα ϰατέϰτανε παῖδα πεσοσα.
ϕεύγετε μητρνίης ϰαὶ τὰϕον οἱ πρόγονοι
In hune diem steti ἀμετὰγωνος et τετρὰγωυος, nescius tamen fati sortisque futurae. Interea γυμνασίας ἔνεϰα secundas nuptias versibus et dialogis propugnoGa naar voetnoot10). Sunt inter epigrammata tua apud nobilissimum Vicofortium, quibus Lydiam et Pollucem et Maeviam nescio quam, exercesGa naar voetnoot11). Cum legeret ista incertus author, fescennina quaedam reposuit. An concoquere has pernas possis, non facile dixero. Si nauseam pariant, exspue, uti catapotia solent pueri. Sed quantis, Zulecheme, coniugijs erigitur Federatorum fortuna et Auriaca domus. Num canendum propediem:
Coniugio Anchisa Veneris dignate superboGa naar voetnoot12)?
Quantis contra motibus concutitur Austriacae dominationis apex, et εὐρυϰρείων Hispanus. Quam diversis studijs surgimus nos, premitur ille; alia nuptiarum, alia rebellionum indoles; illae nectunt, hae dissolvunt federa, iuramenta, populos, sceptra. Nos hic nuper anniversario festo nobilissimi Satrapae Hoofdij interfuimusGa naar voetnoot13), cui jambis aliquot applausiGa naar voetnoot14), quos mitto. Aderat Tessela. Adfuisti et tu, sed uti adsunt absentes, qui bibunt alienis faucibus, ne de hospitis intemperantia querantur ..... Amstelod., XXX Jan. CIƆIƆCXXXXI. |
|