Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2618. Aan M. Zuerius Boxhorn. (K.A.)aant.Silui ad illam pridem mihi perspectam, nunc autem novis documentis probatam humanitatem tuam, donec doctior utroque munere factus clarius intelligerem, quantum utriusque nomine deberem. Illud nunc lectorem stilo et scriptorum argumentis docuisti, quorum ut ille politissimus perpetuum bene dicendi exemplar tironibus nobis est, hisce validissimis rationibus suffultus veritatem utriusque et patriae existimationem asseris invicte ἀναντιλέκτος. Salmasio enim non dilucide minus, quam modeste - quod laudo - probas, | |
[pagina 137]
| |
foenebres mensas Trapezitarum rem privatam et propriam, non vero magistratus esse legibus patrijs, quod erat demonstrandum, ut a procerum prudentia, quam ei maculam affricare satagit, nos arceamusGa naar voetnoot1). MallincrotioGa naar voetnoot2), si candorem habet, ut doctrinae non videtur expers esse, jam persuasisti, Laurentij Costeri inventum esse incisos in tabellam continuos, non discretos, typos, et praelum proinde, ut bene argumentaris, et tenacis atramenti picem, ut sine quibus frustra typi fuissentGa naar voetnoot3). A priori adversario, viro utique maximo, sed BurgundoGa naar voetnoot4), quid expectandum sit, facile divinamus; nimirum vinci nolle, nec doceri. Cum altero non jam facti, nec rixae minus, sed juris quaestio superest, invertorne characteris incisi, praeli atque atramenti, autor typographiae sit, an qui his inventis alteri subreptis aliquid sensim addiderit, quo nunc adjuti facilius, ornatius, uberius rem typographicam administremus. Compromitte vero, in quos voluerit arbitros. Si litem contestatur, causâ cecidit. Tametsi ut ingenia sunt horum hominum, ne quidem debellatas manus dabit. Quod si vere hariolor, atque insurgat denuo, etiam atque etiam rogo, participem me rescripti facias, ut magis discam, quid pertinacia possit et succumbendi pudor, ubi semel se precipites in falsi patrocinium dedere, qui literas, ut prae se ferunt, humanas tractant, ut res est, maxime inhumanas..... Hag. Com., 22 Jan. 1641. |
|