Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2615. Aan J.A. Bannius. (K.A.)Secundas curas tuas ad censuram thesaurarij fasciculis publicis inclusi, privatis tamen comitatus, quibus Mersenno etiam significavi, ferre me non aequo animo, abripi vos a via regia rationum logicarum scommatis dicteriolisque, quae, ut ad rem non faciant, occupant respondentem tamen operâ nec ipsi gratâ, nec lectori. Deinde, prorsus me non capere, quid censor ille velit cum accentuum Gallicorum hactenus mihi ignotis paradoxis, quibus elucidandis valde velim aliquid paradigmatici proferat. Si quid ad haec opportune loquantur colluto gutture Galli, curabo certior ut fias tu quoque, quem hisce inanijs vexari etiam atque etiam indignor. Habes hic Parannij Jesuitae tractatumGa naar voetnoot4), qui te nec doctiorem, nec υαλλικώτερον faciet. Versiculis hisce Gallicis, quos petijsti, si quem ex artis tuae fundamentis cantum aptas, ut poeseos non | |
[pagina 136]
| |
ignaris verborum dignitas mereri judicatur, modeste illum et sine rixâ vel convicio cum eâ, quae nunc placet, cantione contendemus. De partibus intermedijs non sum sollicitus. Sufficiet bassum subscribas Italorum more, quo, ni fallor, de autorum mente constare canenti abunde potest..... Hagae Com., X Cal. Feb. (= 20 Jan.) CIƆIƆCXLIGa naar voetnoot1). Daar ik uw exemplaar naar Frankrijk heb gezonden, wil ik gaarne een ander hebben. |
|