Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2611. Aan J.A. Bannius. (K.A.)Ternas mihi epistolas tuas, Banni amplissime atque amicissime, cum caeteris Gallorum scriptis hodie PostiusGa naar voetnoot5) tradidit. Id si heri, vel ante noctis, ut quidam locutus est, meridiemGa naar voetnoot6) accidisset, jam unâ opera cum nonnullis meis per tabellarium hebdomadalem in Galliam avolassent. At septimanae leve dispendium erit circa rem neque ad animae, neque ad reipublicae salutem magnopere spectantem. Ego hoc potissimum doleo atque indignor, promptiores illos multo quam par est, a scopo controversiae, ut ab humanitate literarum, | |
[pagina 134]
| |
longe alienissimos Gallorum impetus ansam tibi quoque praebuisse a viâ deflectendi, bonasque horas, si quidem candide sic loquendi ignoscis, male collocandi. Deinde, quod linguae suae ineptissima et mihi quidem hactenus ignota mysteria cum fastu καὶ μετὰ κενοτάτης ϕαντασίας venditantes, alteram sic quoque inutilis operae causam dederint, praefantemque te multa ac diluentem, quibus commode caruissemus, grandium epistolarum authorem esse coegerint, qui, quod facis ubi ad rem ventum est, compendio refutare poteras singula refragantium argumenta. Si me audis, amice, missa haec in posterum facturus es, atque ad logicas argumentationes, ut coepisti, invitaturus protervos rhetores, facundiâ quidem suâ hactenus perperam abutentes. Ecce tamen thesaurarij tui, quam refutas, epistolamGa naar voetnoot1), secundis, ut videtur, curis emendatiorem atque ampliorem, eoque nomine denuo mihi commendatam, si forte, priusquam de hac molesta tabula manum tollas, ad ea, quae passim addita vel interpolata invenies, ultra quid reponendum censeas. Poteras et hanc ante biduum habuisse, sed cum ex Postio, quem accersiveram, intelligere destinassem, ecquid omnino ad Gallos rescripturus esses, unus hic et alter dies inter moram effluxit. Quod mones denique, ut negotium transmittendarum cantionum vestrarum ad praecipuos Principum Christianorum musicos apud Mersennum promoverem, frustra laboras. Idem enim recentissimis ille literis a me flagitat, penes te ut procurem, hac conditione ut eodem in folio atque ex adverso invicem sibi singulae cantiones cum bassis, et quidem medijs, si visum est, partibus exacte describantur, musicis illis hoc apparatu exhibendae, rogante singulos Mersenno utriusque authoris nomine, ut, quam alteri praevalere ex animo censuerint, ei suis manibus nomine collegarum adstipulationis notam verbo subscribere velint, damnatae autem nigrum praefigere thetaGa naar voetnoot2). Si placet pactum - neque esse quidquam arbitror, cur displiceat - rogaris, ut amanuensi tuo, facto ad rem musicam scriptore, exarandae quam dixi tabulae provinciam des. Dabo mox ego operam, ut per proximos tabellarios in Galliam asportentur, et quae tantorum iudicum futurae sint horribiles sententiae tecum, Banni humanissime, perquam avide expectabo. Eorum, quae hisce epistolis ad Gallorum scripta reponis, nihil nunc attingo. Fateor esse, ubi ab illis, esse ubi a te dissentiam, et hanc quoque mihi libertatem ab aequitate tua deberi censeo, donec pluribus edoctus in partes fortasse tuas transiturus sum, fortasse vero in meas te pertracturus, quod, licet vix sine risu a te legi sciam, non arbitror satis causae esse, cur sperare timeam. Scommatis sane vel convicijs, ut Galli amant, nunquam certabimus, humanitate vero, et qualis haec argumenta decet, suavi musicâque sermonum reciprocatione. Sermonum, inquam, mi Banni, cum sic utriusque otia succisiva ferent, non literarum. Iam enim ab epistolis ad libellos extenderemur, ut pene me vides facere, cui nec otium hodie ista prosequendi, nec animus fuit. Ignosce recenti et calido ab epistolarum tuarum lectione, et voluntate disserendi cum amico pectore facile abrepto. Ecquid porro in Galliam curatum velis, inter hunc et proximum lunae diem expecto ..... Hagae Com., XVII Cal. Feb. (= 16 Jan.) CIƆIƆCXLI. |
|