Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2610. Is. GruterusGa naar voetnoot3). (L.B.)..... ‘Mihi saltem septennium abrumpit scholasticae vitae tenorem, aut ut planius me explicem, neglectae hactenus jurisprudentiae studijs libertas nascitur, post excussa OrbilianiGa naar voetnoot4) carceris vincula. Non patiebatur animus grammatici pulveris taedio mergi, si quid residui spiritus altius me propellebat. Evaluit in hoc plurimum sterilis spes mutandae in lautiorem conditionis, quae tenuissimo lucro alebat indefessos labores, privatae diligentiae per tot ineptiarum agmina inimicos. Ad forum ergo transimus, sed in praxeos exercendae fulcra renovato theoriae commercio. Neque me latet, quanto temporis et crumenae impendio certandum sit cum frequenti patrocinantium grege, priusquam dignos Astraeae togâ fructus gustare liceat. Luctabimur tamen, Deo auspice, et domesticam tenuitatem armare conabimur in labores proficuos, nisi coepta destituat veteranorum in ista militia favor, quorum nonnullos forte amicos Haga dabit’. Ik roep ook uwe hulp in. Middelburgi Zelandiae, unde in Hollandiam iter meditamur. Postridie Eidus (14) January CIƆIƆCXLI. |
|