Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2523. J. SmithiusGa naar voetnoot2). (L.B.)Non ita mihi SuffenusGa naar voetnoot3) sum, vir spectatissime, ut non sciam, quam sit periculosae plenum opus aleaeGa naar voetnoot4), hominem ingenio tardum, doctrinae rudem, litterariorum adminiculorum inopem, antiquae historiae originumque patriarum | |
[pagina 102]
| |
tentare abyssum. Jeci tamen istam te incentore aleam, quam ne plane dubiam sequeremur, conatuum meorum tibi gustum destinabam, ut judicares, operaene pretium facturus essem, si coepto porro instarem. Miseram apographum duorum capitum emaculatum, dum apud Flandros agis, ad veterem collegam meum Danielem GysiumGa naar voetnoot1), Lugdunensis ecclesiae pastorem, tibi Hagam reverso mittendum. Interea hic ad occursum in itinere atque occupatissimo obtrusi, quas vidisti schedas. Et jam me pigebat pudebatque istius confidentiae, verebarque, ne liturae et παραράματα tibi stomachum moverent, cum tuae litterae mihi ut Minervae calculus animum reddiderunt, iisdem tu alter Mουσηγέτης, ceu Mercuriali virga catenaque sic torpentem excitasti atque traxisti, ut Diphilo tardiorGa naar voetnoot2) nunc Daedali mihi remigium optem, ne lentum magno in opere mors non lenta opprimat, quando Hugenio meo et labor placet et causa. Et vide sodes reapse fructum litterarum; novum continuo descripsi caput, quod in adversariis aliquamdiu jacuit, neque tamen ultimâ linea expolitum est, nec satis quidem per intervalla ad incudem rediit. Sperem, me reliqua quoque, quae supersunt, quatuor a moribus et dignitate Batavorum et a nomine sententiisque super origine oppidi, totidem forte hebdomadibus, nisi alia impediant, dare posse, sed rudiuscule delineata, per intervalla elimanda, atque ita commentariolo de Batavorum oppido finem imponere, si tamen eodem, quo hoc capite ago, per te compendio agere liceat. Non unius oppidi, sed totius gentis causa, mea est. Cui me commentariolo oppidi concluderem? Non possum annalem oppido clavum figere, ut non simul gentis, cuius oppidum fuit, annos colligam. Monumenta antiquaria certi temporis continua annorum serie ordinanda veniunt. Si quae de Batavorum gente et finibus generatim commentariolo praefigere parabam, istis praefigam, ipsa monumenta me ad ea tempora ducent, quibus historia barbarie obscurata missionem facile dabit. Quae incerti sunt temporis, illa non genti et oppido tantum, sed universae antiquitati illustrandae faciunt; ea mole sua commentarium gentis, magisque commentariolum de oppido onerarent. LicetusGa naar voetnoot3) in libris de lucernis veterum reconditis Pauli PetaviiGa naar voetnoot4) meminit, qui non ita pridem antiquae supellectilis portiunculam et nummorum veterum gnorisma evulgavit. In illos Petavii libros nunc inquiro; visam quid ille praestiterit, an ad eundem modum Batavica haec seorsim dare ex nostro usu sit. Rectius forte Bataviae nomen omnibus inscribam. Sed ista missa facio. Res fere ubique eadem, quae ubi confecta fuerit facile titulum inveniet. Plurima sunt, de quibus aliquando, quod spero στόμα πρὸς στόμα. Dabis enim, ut te consultore procedat, quod te praecipue suasore coepit opus. Non ero tamen novorum capitum missione in posterum plus satis districto importunus ..... Noviomagi, V Cal. VIIbris (= 26 Aug.) Jul.Ga naar voetnoot5) A. CIƆIƆCXL. | |
[pagina 103]
| |
D. Guysius, cuius modo memini, alter qui me identidem ad pertexendam antiquam telam hortabatur, nobis ante hebdomadas quatuor ereptus est. Multa illa antiquae supellectilis hic congessit, quae sui ex fratre nepoti legavit. Eorum ordinandorum causa post septimanas aliquot Lugdunum cogito. Quod, si Deus volet, et haeredis adolescentis et huius nostri operis bono fiet. - Litterae tuae, cum quibus tria quae miseram scripti mei capita ad me redierunt, superiore Luna provecta jam tunc die traditae fuerunt. Vale iterum. |
|