Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2370. J.A. BanniusGa naar voetnoot1). (L.B.)Tertio nonas Majas, serâ vesperâ, a CampenioGa naar voetnoot2) nostro accepi schedam tuam cum versibus Gallicis a M. Mersenno transmissis, quibus ex tempore musicos modulos indidi, et die sequenti nitide descriptos ad Campenium remisi, tibi destinandos, ut ad Mersennum redeant. Nunc vero cum per PostiumGa naar voetnoot3) intelligam, eosdem adhuc a te expectari, iterum describendos curavi, additis moduli ejusdem τοῖς μινυρισμοῖς. Videant Galli, quid judicent de meo, quidque remittant de suo. Nescis quam avide utrumque expectem. Et quoniam apud te libere loqui mihi permissum esse non ambigo, dicere audeo, moduli mei rationem, tam quo ad circulum harmonicum, quam quo ad intervalla, numeros, accentusque, absolutam esse, talibusque verbis convenientissimam autumo, quod praecipue in verbis: insensible, funeste plaisir, contenter, cruelle, malheureuxGa naar voetnoot4) etc. poterit observari. Nec enim aliter quispiam istos versus aut rectius legere, aut pronunciare poterit, quam modulus indicat, qui insuper verborum affectibus plenissimus est. Ad jussionem tuam paratus sum singula demonstrare. Porro Compendium MusicaeGa naar voetnoot5), quod ex scriptis meis concinnandum tibi promisi, brevi absolvam, et primâ occasione transmittam. Tu vero, vir nobilissime Musisque sacratissime, non patere, Bannio tuo a Gallis imponi, ut vel Mersennus judicium suum, suorumve potius, simulet, suorumve conceptus musicos in eadem materia subducat. Vale. Datae Harlemi, XIV Kal. Junias (= 19 Mei) CIƆ.IƆC.XL. |
|