Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2294. Aan J.A. BanniusGa naar voetnoot4). (K.A.)Varennium, virum nobilem, qui has tradit, non tam tibi commendandum duxi, quam ipsi te. Nondum intelligis, quid velim. Experire vero, an facta ei copia choragij tui musici, cantiunculam in vicem elicere ab eo possis - elicies autem parvo negotio - fateberis fortasse nihil tale, ne fando quidem, ad aures tuas pervenisse. De meis et aliorum hic non paucis dudum sic pronunciavimus, quicumque rei musicae non plane rudes sumus. Reginae Matris GalliaeGa naar voetnoot5) inter nobiles pueros educatus, nunc filiae, Magnae Britanniae ReginaeGa naar voetnoot6), addictus est stipendio ter mille florenorum, sed ars praetio non aestimatur. Fac periculum ipse, quanti sit, et rescribe, num fefellisse te videar. Hag. Com., 5 die anni 1640, quem felicem tibi praecor. |
|