Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 1]
| |
[Brieven]2293. H. BrunoGa naar voetnoot1). (L.B.)Enimvero jam tacere ultra nequeo, cogorque adeo et ingenio a querelis, si quod aliud, alienissimo, et amori, quo nobilissimos discipulos prosequor, flagrantissimo juxta vim faciens, quam gravissimas apud illustres aures tuas deponere. Verbo dicam: imperium sane in eos meum aut nullum, aut certe precarium jam a multis retro mensibus est. Neque quod jubeo, moneo, oro, ullus receperint, sed ingenti confidentia obnitantur, detrectent, nisi quam exactissime cum placitis suis conspiret. Atque ita profecto, nisi omnes me rationes fallunt, non patri, cujus ut domini imperium sequor, non mihi paedagogo sane et praeceptori - nisi jam cum re vera rei vocabula quoque amisimus - sed suae libidini obsequunter. Ego, quod ad me, nihil quo haec fiant subesse causae profiteor, quam nimiam ex nimio fortassis amore pullulantem et exundantem indulgentiam; nullius certe alius mihi conscius sum. Si quid est hujus, sane proferant; si amore, si indulgentia peccaverim, fateor, habes, nobilissime vir, habent confitentem reum. Caeterum cogitent, quam indigne bonum, pene dixerim, malo pensarint, quam malo simul me exemplo deceperint, qui erecta, excitata, et liberalia ingenia liberaliter, comiter, familiariter tractanda, ducenda, non trahenda, pudore, non metu, non minis, non manu, in officio continenda, semper duxerim. Et jam studia sola fere loquor. Mores etiam nullos nisi suos recipiunt; si vitio quos vertam, odiose disputant et mordicus tuentur; neque quicquam vetantem me pensi habent, susque adeo deque illis jam est, nisi quod lubet. Ego interim nullo apud eos loco; Bruno nomen, fabula, praeterea nihil. Ad admonitiones omnes omnino - pudet dicere - jam pridem occalluere, naturae vocantes fortasse, quae necessitatis sunt. Quin si patri quando indicaturum minitor, LudovicusGa naar voetnoot2) - cujus aetatulae nimium quantum hactenus dederim - etiam contra minitatum advenit, studijs se, si fecerim, operam non daturum; imo saepiuscule, si quid injungam, vel eo se nomine, quod patri indicaturum minatus fuerim, nullus obtemperaturum affirmat. Quin docendi causa, non regendi me ei praepositum, audet dicere. Caeteri etiam ultro imperant subinde, tantum abest, ut mihi audientes sint, rident praesentem, absentem, apud cognatamGa naar voetnoot3), ancillas, SpijckiumGa naar voetnoot4), servos, alijs deridendum propinant, et quicquid in buccam venerit, effutiunt, nominatim per contemptum versificatorem appellant. Inde omnis erectum aliquid meditandi conatus exstinguitur, suffocatur in herba; inde adeo | |
[pagina 2]
| |
strenâm nobilissimo domino M.Ga naar voetnoot1) nullam misi, tacere coactus, qui primus debueram loqui. ConstantinusGa naar voetnoot2) - quem utinam laudare semper liceret - caetera caeteris tractabilior, intolerandum in modum hic sibi indulget. Scire equidem percupio, quorum mihi quotque dominorum jussa excipienda, quorum, quot, quousque irrisiones sint concoquendae. Haec enim omnia - quae cum ingenti dolore, quia eloqui non sustinui, literis, quae confidentiores fere sunt, quia necessum erat, perscribo - haec, inquam, omnia nisi corrigantur, exsequias Brunonis profliglatae authoritati, quibus commodum, ire, hem tempus est. Corrigenda certe sunt, nam ut ultra indigna haec patiar, ab animo meo impetrare non possum. Ad te interim, illustrissime domine, confugio, tuamque, quando mea nihili est, authoritatem imploro, simul ut, si aut tu compertum aliquid habeas, aut discipuli, in quo deliquerim, quo mihi MirkinioGa naar voetnoot3) obediant minus, illi libere proferant, tu, mi humanissime domine, vetes. Experientur tecum omnes, me nec istic, nec usquam officio meo defuturum .... Hagae Com. Ex aedibus tuis ..... Prid. Non. (4) Januar. CIƆIƆCXL. |
|