Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2214. Aan J.A. Bannius. (K.A.)A Mersenno nostro, omnigenae, sed indigestae eruditionis viro, non unâ, ut vides, plagâ te ferio. Sequuta enim sese sunt haec epistolia brevissimo intervallo. Quid facias? Ita ingenium est hominis, quem nisi plane fugis et abdicas, ferendum est varia multaque quaestione ad nauseam exerceri. Ad alteram harum si ambigis, vide, numquid heroe Descartio digna sit. Latet hic certe φυσιϰόν τι, ex quo nondum videre memini, qui se satis commode expediret, quanquam inter Gallos Germanosque peritissimos et musicae non ignaros tubicines aiunt omnes, ab imo sursum tonos exprimi, quod fateor equidem, vix me adduci ut credam. Ad priorem quaestionem quod attinet, constat mihi omnem campanam, omnem calicem vitreum tres diversos, neque uno plures aut pauciores, sonos eodem ictu edere. Campanae quidem hactenus experimenta non vidi. In vitro autem novi, qui singulos sonos sibilando ordine eliceret, sibilando inquam, nec emisso quidem flatu, ut solemus, sed attracto, ne vim aeris repercussi suspectam habeas. Demonstrabat hoc vir nobilis et caecus, sed stupendi auditus et judicij, Van EickiusGa naar voetnoot6), cognatus meus, neque hercule investigandis sonis haesitabat, sed, quasi injecta manu lictor, singulos tot sibilis evocabat; mirabundus interim ac tantum non aegre ferens, idem a me et caeteris segnius et praetentando effici. Tu quid ad rei caussam theorici(?) alla- | |
[pagina 488]
| |
turus sis, avide expecto. Multo autem avidius libros tuos de re musica, quos quousque frustra ϰαὴ παραμβλήδην polliceris; μὴ χρονίσῃς. Tandem orbi universo datam fidem libera, aut omnino causam sonticam, quominus id facias, mihi proba, ut in antecessum sit, unde caeteris creditoribus, quos inter vides quam hic acer et importunus sit, ad tempus satisfaciam. Rhenobergae, VII Cal. Sept. (= 26 Aug.) CIƆIƆCXXXIX. |
|