Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2050. J. van BeverwijckGa naar voetnoot6). (L.B.)De filio tuo est ἁμάρτημα μνημονκϰόν. Nec anxie deprecabor errorem, qui hic veritati facile praeferendus. Subito scribentis memoriae occurrebat carmen clarissimi Heinsij nostri in filiolum primogenitumGa naar voetnoot7), ut iam vidi cum gaudio viventem. Dignum hoc artificis grande parentis opus, ut, cum in summo gloriae fastigio positos superare nequeat, saltem aequet maiorum virtutes, debitaque tantis virtutibus consequatur praemia. Quod illi longe facilius, si haereditarijs ingenij dotibus inter paucos excellens diu mortalibus intersit, quam si immaturo fato ad plures abiens mortalitatem expleret. At vero maiorem tibi, nobilissime domine, qui non surculo, ut scribis, sed toto trunco sis orbatus, cordolij | |
[pagina 437]
| |
caussam esse oblatam obitu praestantissimae uxoris, equidem vehementer doleo. Non ignarus enim tanti mali, non leviter lugentibus συμπάσχω. Sed quaeso, dum de excellentia foeminei sexusGa naar voetnoot1) scribo, ne divinis tam excellentis heroïnae virtutibus opus meum orbatum patiare. Videre potuisti capitum argumenta ex epigrammatis Boyi nostriGa naar voetnoot2). Ipse etiam tuto deferre posses versus illos bis mille in gratiam olim, et rogatu lectissimae matronae scriptosGa naar voetnoot3), absque dubio usui et ornamento futuros operi vernaculo, quod hic iam coepit excudi. In Latino carmine, quod honori meo scribere dignatus esGa naar voetnoot4), ut elegantiam et δεινότητα unice admiratus sum, ita profecto erubui ad laudes meas, quas larga nimis manu, sed benigna, congeris. Fortasse poëtarum sacra aliter non constant et, ut ille dixit, πολλὰ ψεύδονται ἀοιδοί, imo et amici de amicis. In gemina persona errorem tuum non minus aequo feram animo, quam te meum de filiolo tulisse autumo. Accepi heri nobilissimae Schurmanae de Vitae terminoGa naar voetnoot5) epistolam, qua vix quicquam doctius, vix elegantius aut solidius scribi posse videtur. Illa erit totius disputationis terminus. Praemittam tamen, quae ex Italia, et aliunde misere. Ἔρρωσο, ἄνερ εὐγενέστατε, ϰαὶ διατέλει
Αἰὲν ἀριστεύειν, ϰαὶ ὑπείροχον ἔμμεναι ἄλλωνGa naar voetnoot6).
Dordrechti, VII Kal. Mart. (= 23 Febr.) CIƆIƆCXXXIX. |
|