Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1825. E. PuteanusGa naar voetnoot9). (L.B.)aant.Librum de BissextoGa naar voetnoot10) nuper miseram; ecce schedarum Lipsianarum reliquias quasdam. Interpellavit me sane CoolsiusGa naar voetnoot11) noster, vir ad humanitatis officia factus. Et amici caussâ, et ut desiderio tuo satisfacerem, aliquid a manu LipsiiGa naar voetnoot12) videre cupientis, haec folia, ad obscoenum etiam usum aliquando abjecta, et a me servata, collegi. Gratiora erunt, quia partem aliquam sive umbram operis non editi repraesentant. Quemadmodum principium deest, ita confusa sunt reliqua. Sed vas fractum, puta, in fragmentis etiam aurum aestimari. Audeo vero et haec epigrammata Belgica adjungere, ut, si prorsus vilia non sint, scias hominem, Belgicâ linguâ bal- | |
[pagina 357]
| |
butientemGa naar voetnoot1), divino exemplo tuo voluisse loqui. Hem, quantum a terra caelum distat! OtiaGa naar voetnoot2) tua incomparabilis genij sunt, quae cum quotidie legerem, incitari potui, ut aliquid agendo nihil agerem. Quia Belga sum, infelicitatem meam excusabis. Vale, et me amare perge. Lovanii, in Arce, X Kal. Majas (= 22 Apr.) M.IƆC.XXXVIII. Hac occasione, ut Coolsium quoque ames, rogo. |
|