Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1775. J. van BeverwijckGa naar voetnoot5). (L.B.)Quod salute salute epius dicta, et epistola e castris missaGa naar voetnoot6) mei meminisse dignatus sis, vir nobilissime, multum tibi debeo. Scripseram jam Puteano, antequam tuam acciperem, praestitisse me, quod mandarat. Postea a filio mihi literae [missae sunt]Ga naar voetnoot7), quibus iterum requiritur iudicium meum de Bissexto. Non aliud certe habeo, nisi ut tecum et cum Heinsio nostro respondeam, ad maiora natum videri sublime ingenium. In coelestibus animis non ferimus vulgaria, quae in illis, qui humi serpunt, non adeo solemus contemnere. Utrumque cum in literis tuis, vir nobilissime, animadvertam, iterum te nugis meis adire audeoGa naar voetnoot8). Quod si, ut non parum vereor, hoc argumentum minus ad palatum tibi sit, saltem ut tanquam cultus mei argumentum accipere ne graveris, rogo. Heinsius heros hic nuper fuit, publice a magistratu exceptus, qui discedens summum omnibus sui desiderium reliquit, mihi hoc etiam carmen honori consulis scriptum, quod cum tetrasticho meo excusum simul habeto. Misit et dignissimus tanto parente filius Bredam expugnatam, poëma dignumGa naar voetnoot9), quod illustre nomen tuum praeferret, et cui divinis versibus - o beatum juvenem! - honorem adderes ..... Dordrechti, XIX Dec. CIƆIƆCXXXVII. |
|