Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1771. Aan C. BarlaeusGa naar voetnoot3). (A.B.)*Facio ad hanc triumphalem orationem tuamGa naar voetnoot4), quod ad funebrem illam feci, quam, recenti meo luctu, tam erudite mihi concinnaverasGa naar voetnoot5); sileo nempe, propter morem et decorum, si manum spectas animi interpretem; si, quid intus agam, ingenue profitenti credis, procul a silentio sum, et tacitâ quâdam garrulitate mecum laudo, quod pari te affectu et facundiâ, nunc patriae gaudijs, nunc amicorum calamitati, summus utrobique orator, impendis. Sed, ne quod dicere coepi, facere desinam, sileo atque, ut laudibus, quas publice amplissimas mereris, et gratijs, quas a me perpetuas, intentius vacem, in me redeo et, quem ibi virtutis tuae individuum charactera circumfero, tacitus amplexatum eo. Caeterum, ut maximus iste atque utilissimus patriae successus complurium oratorum - praeter tot corvos et poetrias picas - ingenia stimulavit, et pro virili nemo non aliquid ad augustos victoris pedes deponere conatus est, expectant plerique, me proxenetâ, quid retribuet dominus. Inter eos ut revera non sis, apud me sic censeris, ut cui ultro, nec opinauti, offerendum sit, quod miselli quidam putidique assentatores, quasi bene meriti, tribus manibus prensitare gestiunt. Quid his futurum sit, secure laboro. Tui, quam oportet rationem haberi, uti habeatur, mihi impono. Sed intueri te valetudinem Principis rogo, et hanc morae non affectatae causam in benignam partem accipere. Cum vocabulo valetudinis, tuae recordor, quam dolenti sane mihi ϰαὶ συμπάσχοντι vacillantem nuncias. Erige vero te, mi amice, et atram illam hypochondrij nomenclaturam, si potis est, ex animo dele. Fortasse nimium anatomiae peritus per momenta mali sollicitus ambulas, quae ignari obiter patiuntur, et leviori suo vel damno, vel terriculo. Summa est, ridendi et jocandi argumenta conquirenda sunt. Haec in Wicquefortij et aliorum hospitalitate non dubie invenies; ad illa si quid me conferre pateris, inspice, quos hic addo, insipidae venae meae, sed, nescio quo fato, aliquo hic in pretio foetus, et ride, nisi indignaris, stolidi anseris audaciam inter vos olores. Latet aliquid penes me festivioris argumenti, et quod pertinacissimas obstructiones domet. Sed ad producendum - quod pene vovi non committere - toto deliberativo genere adducendus sum. Experire, an hic valeas, quod in demonstrativo. An valeas autem, hoc primum significa, et me ama de te serio sollicitum. Hagae, 3 Id. (11) Dec. 1637. |
|