Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1760. M. Zuerius BoxhornGa naar voetnoot3).Et ego quoque inter tot omnium applausus ac gratulationes tacere non debebam. Quippe in Brabantia natus, transactis pueritiae annis eâ in urbe, quam tam feliciter expugnatam publico gratulamur. Mitto Panegyricae orationis meaeGa naar voetnoot4) exemplaria duo, alterum celsissimo Principi offerendum, si ita tibi videatur, alterum vero tibi. Caeterum totus jam sum in consignanda Bredanae obsidionis historiaGa naar voetnoot5). Ad quam accurate persequendam multa requiri, satis intelligo. Omnis autem fiducia mihi reposita est in singulari tua humanitate, a quo facile impetraturum me confido, quodcunque ad maximi Principis adeoque totius hujus Reipublicae decus ac aeternitatem facturum existimabis. Scribo haec raptim et in Bredani itineris procinctu. Proximis diebus, volente Deo, reversus, ipse ad te excurram. Vale ..... Raptim, Lugd. Bat., 1637, Novemb. X. |
|