Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1514. A. VorstiusGa naar voetnoot5). (A.A.)‘Reversus ad larem meum familiarem, ac tui etiamnum plenus, vir nobilissime praestantissimeque, nihil prius habui, quam ut tuae mox satisfacerem petitioni. Mitto itaque, nullâ interpositâ morâ, musaeum illud calceolarianum, donum magni illius heroïs et senatoris Veneti, Dominici MoliniGa naar voetnoot6), nunc τοῦ μακαρίτον. Utere, fruere, quamdiu lubet, et si quid praeterea in mea est potestate, quod inexplebilem tuam satiare possit curiositatem, pete audacter, meque cum reculis meis omnibus totum tuum esse existimato. Indulge, quaeso, brevi nobis tui gratiosissimam praesentiam, et periculum fac, quanto apud nos sit in pretio nunquam satis laudata virtus tua’ ..... Lugd. Bat., A.o CIƆIƆCXXXVI, ultimo IXbris (Dec.) die. |
|