Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1413. C. BarlaeusGa naar voetnoot2). (L.B.)Acquiesco, doctissime Hugeni, et tibi quinto congressuGa naar voetnoot3) succubuisse, gloriosum arbitror. Solent pueruli vecordes vocare boves, qui ad primum ictum procumbunt. Tu me non primo, sed quinto ictu stravisti et bove fecisti mutiorem. Hoc tamen solatio est, me, si cado, Aeneae et Constantini dextra cadere. O salutares aquas, quae genium summi ingeniorum in me concitaverunt, sine amicitiae. naufragio. O salutarem metum, qui audacem me fecit, ut responsarem viro inexhaustae eruditionis et solidissimorum acuminum. Crescit tibi scribendo carminis vis, et pungis in extremis acrius. Mihi eadem torpet et hebescit. Abrumpendus ergo coeptae contentionis funiculus, nec ferra ultra trahenda per illam lineam. Si tecum non conscendi turbidum et procellosum Yam, conscendi Hippocrenis et Aganippis rivulos. Si horrui Flevum, non horrui Castalios lacus. Si ignominiosum putas, aquas metuere, est metus ille morbi species, cujus meminit OvidiusGa naar voetnoot4):
Tollere nodosam nescit medicina podagram,
Nec formidatis auxiliatur aquis.
Noluit Pythagoras se aquis credere, ne anima, quam ille igneam fecit, aquis mersa extingueretur et desineret esse ambulatoria. Et cuius quaeso est illa exclamatio?
O terque quaterque beatos, Queis ante ora patrumGa naar voetnoot5), etc.
Eius est, qui ab aquis se metuebat, nec minus ob fortitudinem laudatur. Cuius illa? Di maris et coeli ..... Solvere quassatae parcite membra ratisGa naar voetnoot6). Nasonis est. Ut iam me exemplo philosophorum, et ducum, et vatum tuear. Quare non detrecto vocari amans strenuusGa naar voetnoot7), modo me non absorbeat mare Thracium; non renuo vocari prudens philosophus, modo credas, me malle in terris vivere, quam in aquis a morte abesse digitis quatuor aut septem. Sim tibi forte virGa naar voetnoot7), modo me futura conjux sentiat esse fortem virum, tunc potissimum, cum precium grati nupta laboris erit. Hac scaphula vehi malim, quam ista Argo, quae a sublimi cubiculo nomen habet. Nec enim illa vectores plures habet, cum haec vexerit Cynicos, satyricos, dentatos, qui ὑδροϕοβίαν meam tam false, tam acute, tam docte et copiose perfricuerunt, ut metus mihi non sit a putredine. Quare ut incoepi dicere: accipio responsionem. Praetoriae tuae navi submittit vela lembulus meus; induperatori summo assurgo gregarius, amatori maximo proletarius pater, viro fortissimo et masculorum genitori sequioris sexus pater. Vale, praestantissime, disertissime et amicissime vatum, et jocantem Barlaeum perge perfricare, ubi sinent aula, princeps, castra. Postremum valeat et solveat Zulechemi domina, pelago dux femina factiGa naar voetnoot7). Amstelod., ipsis Cal. Sextil. (= 1 Aug.) CIƆIƆCXXXVI. |
|