Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1410. Anna Maria van SchurmanGa naar voetnoot2). (K.B.)Quanquam ob eminentiam virtutum tuarum, sive publici, quod sustines, muneris dignitatem, ab omnibus officia exspectare jure debeas, vir amplissime, mavis tamen benefaciendo aliis, quam tibi debita accipiendo magnus haberi. Atqui ut tantum aes alienum conflandi author ego sim, praesertim cum solvendo non sim, haud facile concesserim. Petieram enim a fratre meo, cum Hagam esset profecturus, ut te cum tua familia meis verbis quam studiosissime salutaretGa naar voetnoot3), attamen non fuit animus, te his ludicris, quae otio gaudentes saltem curant, implicare, negotiis nimirum gravissimis assiduo occupatum. In eo tamen, quod cum artes omnes, tum et pingendi peritia te penes suum habeant domicilium, atque adeo a te quoque earum auxilia esse petenda, fratrem non utique fefellit opinio. Utcunque vero res excidit, non ignoro tibi totum deberi, quod, siquid in nobis requiri poterat, urbanitate suppleveris. Porro laudes, quas in me confers ὑπερβολάδην, admittere, neque ex animi sententia, neque satis verecunde possim. Nec tamen inficias ibo, jucundum mihi fuisse laudari a viro, non tantum summe laudato, sed et laudari ante alios dignissimo. Quanti vero tua semper fecerim, quam nihil tritum aut vulgare sonet quidquid a te proficiscitur, non hic conabor referre, quippe virgini magis decorum esse duxerim ista silendo mirari, quam memorando aliis admirationem excitare. Denique carmen | |
[pagina 179]
| |
meum, populari inquam idiomate conscriptumGa naar voetnoot1), quam multis nominibus tibi sit obstrictum, quod censorem tam benignum egeris, plus satis agnosco et, licet in extenuationem culpae, quod scilicet invitis, ut aiunt, gratiis frustra litarim, non pauca afferre queam; acquisco tamen, quia tibi non displicuisse, satis amplum mihi theatrum est. Scimus enim, quid hac in parte olim praestiteris, quam longe supra vulgus poëtarum caput extuleris, velut
altus Olympi
Vertex, qui spatio ventos nubesque reliquit.
Quocirca in ea, quam inter nos instituis, comparatione a te haud leviter dissideo. Vale, virorum humanissime, et aethereo quemadmodum coepisti amore, ut prosequaris virtutum tuarum peramantem, valde exopto. Ultrajecti, 1636, Jul. XXIII. Citius quidem ad binas tuasGa naar voetnoot2) respondissem, nisi parentisGa naar voetnoot3) valetudo afflictissima me [ab officio]Ga naar voetnoot4) retinuisset. |
|