Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1403. G. WendelinusGa naar voetnoot2). (L.B.)Diligentiam illam tuam, quâ te totum coelo sideribusque probasti, dum Byzantij mihi ἔξαρμα curastiGa naar voetnoot3), biennium iam et quantum eius excurrit, quanto pensiculatius introspexi, tanto ut mecum veneraretur observantius posteritas conatus sum, et - nisi me fallit Urania - etiam assecutus. Ita mihi, probe iam scio, ductae sunt rationes, quarum Loxias meusGa naar voetnoot4), denuo propediem multoque auctior proditurus, faciet fidem. Quod dum praestolor, altero interim, nec vero minore bono, publicum - pro eo ac illud etiam hac in parte amas - porrho bea. Inter eos libros, quos magnus ScaligerGa naar voetnoot5) bibliothecae Lugdunensi legavit, est et Chronicon Samaritanum, linguâ quidem Arabicâ, sed charactere Samaritano conscriptum, mirum ni ex Hebraeo versum. Quae ex illo citat in Emendatione suâ TemporumGa naar voetnoot6), pauca licet, tanta sunt et talia, ut in illis thesauros videre mihi videar reconditos, ac verum Ariadnae filum, quod nos e labyrintho temporum extricet. Iam dudum ignoratos hactenus annos Iubilaeos Hebraeorum veterum feliciter erui ex varijs - etiam manuscriptis - auctoribus, constituique, ut eos retulerit September horum nostrae epochae annorum, 5, 54, 103, 152, 201, 250, 299, 348, 397, 446, 495, 544, 593, 642, 691, 740, 789, 838, 887, 936, 985, 1034, 1083, 1132, 1181, 1230, 1279, 1328, 1377, 1426, 1475, 1524, 1573; postremus coepit anno 1622, proximus inibit Septembri 1671, atque ad eum modum retro porrhoque continuo. Hanc subductionem meam luculenter confirmat istud Chronicon, pro meo sane intellectu. Quoniam ad Exodum Mosis numerat ab orbe condito annos 2794, hoc est Sabbaticos 399, Iubilaeos vero 57 plenos | |
[pagina 174]
| |
atque integros, ut sint ad mortem Mosis anni 2834, ad eius denique natalem 2714. At vero a Mose - nato an mortuo? - ad ingressum fanatici - Mahometi - annos numerant 2215, plane ut Mahometes secundum istos coeperit vel anno 4929 vel 5049. Sed enim, ut illi 2215 anni numerentur a nato Mose - non autem morte eius - verius est et cum EusebioGa naar voetnoot1) ac CyrilloGa naar voetnoot2) in ipsissimum temporis articulum conspirat, praeterquam quod eundem annum Mosaici natalis luculentis atque invictis demonstrationibus aliunde quoque habeo firmatum ac constitutum, etiam de ipsius Samaritani calendarij numeris atque rationibus, Scaligero non intellectis. Quoniam ergo re vera annus Samaritanus epocham figit Mahometicae Hegirae, necesse est, ut numerentur ante nostram epocham anni Samaritani 4307, utque annus noster 5 fuerit Samaritanus 4312. Quem numerum si per 7 et 49 dividas, eruendis Sabbaticis et Iubilaeis, ea supputatio Sabbaticos largietur 616, hoc est Iubilaeos 77 omnino, et - sicut supra monui - anno nostro quinto Iubilaeum repraesentabit pro eo, ac iam constitutum illum dudum habui, apparebitque Samaritanos etiam accuratam servare rationem Iubilaeorum nihil uspiam luxatorum aut hiantium, et calendarium, quod verpi illi obtruserunt Scaligero, nihil ad annum 1584 pertinere. Egi de his superiore anno Traiecti cum doctissimo MaresioGa naar voetnoot3), deque Chronico Samaritano in lucem suam protrahendo verba magno serio feci. Is arrectus tam reconditarum rerum expectatione tantumque non impatientiâ, scripturum se receperat ad Constantinum l'EmpereurGa naar voetnoot4), magnum illud eruditionis sidus, identidemque aurem vellicaturum, quoad ab illo tandem ederetur. Quid eius actum sit, quid agatur, nescio; unum hoc scio, si tu, literarum genie, hoc agi voles, bonum factum fore. Argumentum est nobile, ac cura unius tua dignum. Unius dico tua, quoniam, postquam per omnes prope orbis angulos sollicitavi eruditos, nemo omnium fuit, qui quantavis diligentia, quantiscumque sumtibus - nam et hoc respondent - Chronici Samaritani alterum exemplar nancisci potuerit hactenus, cum tamen Pentateuchi exemplaria pluscula, libellos precum, dictionaria item sua impetraverint a Samaritanis. Omnes per me oculos conijciunt in unum te; tu tuos, oro, in me et illos. - Interibi ne cessationis meae culpam arguas, habe de me rem a longo silentio te dignam. Problema mihi fecit MersenniusGa naar voetnoot5) ante biennium de motu gravium, ac quanta sit in singula momenta velocitas cadentium. Putabat ille, lapidem a superficie telluris casurum in centrum spacio sex horarum. Ego multis assiduisque experimentis tandem assecutus sum verum, invenique casum lapidis a superficie in centrum telluris absolvendum minutis | |
[pagina 175]
| |
horarijs duodecim, nihilo plus, nihilo minus. Eundem lapidem, si e luna cadat, in centrum telluris perventurum minutis 90, hoc est sesquihorio. Denique si cadat e sole, perventurum huc uno die nihil amplius minusve. Si me dignum iudicabis amicitia nobilium illic mathematicorum, quid ad haec respondeant, significabis. Digna res est, quae non ignoretur diutius. Atque adeo dum significo 12 ista minuta terrestria illaque 90 lunacia, facile pronunciabunt, ecquâ proportione crescentem celeritatem casus faciam in momenta. Illa ergo tibi definiant. Sin nequeant, ego proximis literis definiam, et quidem per hunc ipsum, qui hasce meas tibi tradet, Ill. Marcani Comitis aulicum nobilem, a quo hoc impetravi, ut meas apud te N.D. officiorum vices impleret candore quam ostentatione pleniores, quod te amare ac quaerere scio virum. De quâ etiam fiduciâ spondere mihi audeo favorem erga illum, sicut opus erit, tuum, audeo et in cives meos affectum, cum cavillosa interpretatione edictorum vestrorum Traiecti conflictantes, quod per hasce calamitates nimis licentiosae nuperae militiae in publica consternatione et ditionis huius omnis impendente excidio fuga sibi rebusque suis consuluerint in Brabantiam, unde res repeti atque huc referri, unde elatae sunt - in legem vetiti commercij peccasse videntur insimulari - deinceps nequeant. Atque adeo consul noster Traiecti detinetur iam dies aliquot, donec fideiussorem inveniat, qui caveat de rebus ac frumento per tumultum illum in Brabantiam illato. Haec, misera ut sunt, ita per te ut corrigantur, quoad eius fieri potest, orat ..... Hercâ, Nonis (7) Iulijs 1636. |
|