Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1319. C. BarlaeusGa naar voetnoot7). (L.B.)aant.Audio aedificare te; hoc est, metuere, ne scrinia tua et loculos araneae intexant. Quare, si unquam, iam philosophia tibi opus, non speculativa solum, sed et practica. Speculativam missam facio, nam audio te Vitruvium legere, ex quo disces, ubi aedificandum et quomodo, qua partium symmetria, quoque ordine. Ex practica paucula adducam, quae profiteri mearum est partium; potissimum ad virtutum te studia excitabo, magnificentiae puta, mansuetudinis, temperantiae, magnanimitatis, iustitiae et urbanitatis. Magnificentia opus, ut quod moliris opus sumptibus, | |
[pagina 138]
| |
sumptusque operi respondeant. Mansueludine, ne facile irascaris architectis lentis iuxta et mendacibus. Temperantia, ne nimis ad voluptatem, magnanimitate, ne nimis ad ambitionem aedifices. Iustitia, ne cum aliorum incommodo struas umbraque proximum verberes aut stillicidio. Ad haec prudentia, ne iunctam viae domum sibilet mordax populus. Constantia quoque, ne inchoatam domum vel molestiarum, vel impensarum taedio imperfectam relinquas, et praeteriens aliquis exclamet: pendent opera interrupta minaeque Murorum ingentesGa naar voetnoot1). Hoc posterius monitum non est meum, sed Hesiodi, ἐν τῶν ἔργων ϰαὶ ἡμερῶν libelioGa naar voetnoot2): μηδὲ δόμο;ν ποιῶν ἀνεπίξεθτον ϰαταλείπειν, neve domum fabricans linquas mutilamque rudemque. Urbanitatis insuper te memorem esse cupiam et diverticulum aliquod aedificare, in quo cum intimae admissionis amicis rideas effusissime, absque offensa puerperae aut vagientis infantiae. Ubi aedificaveris, hoc cavendum, ne domum tuam nimis ames ac suspicias, uti solent illi, qui nunquam domo sua egrediuntur aut ingrediuntur, nisi cum attenta frontispicii admiratione, ad quod subsistere solent meditabundi, quasi a lapidibus veniam intrandi impetraturi. Ubi eam inhabitabis, noli semper domi desidere, ne οἰϰουρίαν tibi exprobret Plutarchus in libello περί εὐϑυμίας. Verum ab hoc malo minus tibi metus, quamdiu Princeps perget uti iure te evocandi. Sed cur aedificas, mi Hugeni? An ut habites? Non defuit Diogeni, ubi habitaret, nec aedificavit unquam. An ut commode habites? Etiam in conducta domo commode habitabis. An, ne pecuniae situ marceant? At accidet idem lapidibus et trabibus, et quidem multo citius. An, ut intempestive interpellantes repellas hac prophasi: Gellius aedificat? An, ne in ius vocari possis, iuxta illud Caij Pandect., lib. 4, tit. de in ius vocando? Verba sunt: Plerique putaverunt, nullum de domo sua in ius vocari debere; quibus similia habet Paulus, lib. 1 tit. de regulis iuris. At illud ius iam exolevit. Et quantam quaeso qualemque domum aedificabis? Si magnam, bene mereri voles de gliribus et muribus; et habebunt, ubi latitent, fures; ubi garriant et luxurient famulae; si parvam, iniurius eris in virtutes tuas, quae arcte habitare nesciunt. Vis aedifidare validam et perennem, quaeque seculum ferat? Eris ludibrio Chinensibus, qui domos aedificant, quae ad vitam domino sufficiunt, nec quicquam magis mirantur, quam nos posteris, nepotibus et abnepotibus, aedificare. Si invalidam, metuo, ne summa aliquando fiant ima, et tuo damno sentias, gravia moveri deorsum. Ut vero pergam te exercere, dico impossibilem esse, quam ordiris, aedificationem. Aut enim aedificas, quod aedificatum est, aut quod non est aedificatum. Si prius, actum agis, et moveri dicis, quod est in termino. Si posterius, aedificas non ens; nam tale est id, quod non est aedificatum. Insuper aut aedificas in loco, in quo est domus, aut in quo non est. Si in quo est, cur aedificas? Et quomodo sine corporum penetratione aedificabis domum in loco, in quo est domus? Sin aedificas in loco, in quo non est domus, aedificas domum sine domo. Si dicas, te aedificare domum in loco, in quo fit domus, sic insto: aut domus fit, cum est, aut cum non est. Si prius, non fit; nam esse et fieri implicant contradictionem. Non posterius, nam non entis nulla est affectio. Unum adhuc habeo contra Vitruvium tuum, quod adscribam, ne nimis illi fidas. Monet ille, parietes debere esse perpendiculares et, ni areae situs vetet, parallelos. At nego ego, dari posse aequi-distantes. Ratio est, quia gravia feruntur ad centrum et in centro coincidunt; quare necesse est, inferiores partes parietum viciniores sibi mutuo esse, quam superiores, quia illi viciniores centro, in quo tandem concurrerent, si ad centrum usque perducerentur. - Vale, Hugeni doctissime, nec posthac Nihilistis obijce, quod de nihilo operosius philosophati fuerint. Jam enim philosophatus fui de domo. Amstelod., 2 Decemb. 1635. |
|