Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1097. C. BarlaeusGa naar voetnoot9). (L.B.)Aequo animo, mi Hugeni, ferenda sunt fulmina ista, aut potius fulgetra, quae in nostrum caput iaculatus fuit gravissimus senator. Ferenda sunt, inquam, | |
[pagina 57]
| |
Stantibus a tremulo, fortibus a vieloGa naar voetnoot1),
ut tu canis μάλα λιγέως. Senum ictus tardiores sunt, sed certiores. Nos Daretes sumus, ille Entellus est; quo isti eventu pugnaverint, apud Maronem videre estGa naar voetnoot2). Nolo ferire ego, ut feriar. Nos dum impetu rem gerimus, consilio et senili prudentia eludimur. Habent occultos feriendi modos decrepiti mirmillones. Metuo mihi a dentibus exercitatis et eruditis. Nec enim senes omnes edentuli sunt. Verba illis et verbera dare, difficile est. Sunt edaces et, cum irascuntur, dicaces. Maxillae illis pro baculo sunt. Ita Graeci aiunt: ἀνδρὸς γέροντος αἱ γνάϑοι βαϰτηρία. Silentij et patientiae tutum praemium. Non valde me offendit suo epigrammate. Ideo contentus fui leviter decoxisse bilemGa naar voetnoot3). Si te laesit magis, per me licet, ut tibi vapulet magis. Tu feri inclementius, sed tuo periculo. Minore discrimine ad bella instigamus alios, quam pugnamus ipsi. Suave mari in magno est. Quid si vindictae immemores mittamus Faunos, Satyros et Satyras, et pacatis animis gratulemur optimo seni legati honorem, aut propemptico abeuntem prosequamur? In hoc totus inclino. Non bellaturio. Ista iam Gallorum est Sparta. De epigrammatibus, quae in parentis tui effigiem scripsistiGa naar voetnoot4), quid dicam? Veneris sandalia sunt, et lineae Appelleae, praesertim duo priora. Vale, cordatissime, et amplissimo Honerdo meis verbis legati provinciam gratulareGa naar voetnoot4). Amstelod., XXIV Mart. CIƆIƆCXXXV. |
|