Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1062. Aan C. SaumaiseGa naar voetnoot2).aant.In re vestiaria antiqua, quam adornas, vir nobilissime, velim te juvare possim, ut credidisse visus es. Sed arcus Mariani, et quorum porro apud affinem meumGa naar voetnoot3) meministi, nihil hactenus nisi fando accepi. Statim vero ut ex literis tuisGa naar voetnoot4) cognovi, quid earum rerum penes me reperiendum duceres, dedi operam, ut in posterum, quod nunc socordiâ meâ contigit, ne fallaris, et ab illustrissimo Arausij praefectoGa naar voetnoot5) sedulo petij, si quid ibi rerum antiquarum extet, ocyus transmittat; sin vero ut extaret nemini satis curae fuerit, neque lamellis quidquam ligneis aut aeneis incisum, ut eorum fere quae ad manum incuriosi sumus, avidi exterorum, delineari mandet exactâ manu, et copiam nobis faciat quam primum possit; dum defluit amnis et expectas, tabellam istam, nisi fallor, non aegre inpicies. Lapis est circa SanctosGa naar voetnoot6), sive Castra Trajana mavis, in Clivijs effossus nostra aetate, et armaturae veteris ornatum non obscure repraesentat. Quo nomine Principi olim meo oblatus et charus fuit. Tuo usui an conducat, ipse videris, et porro propriam habebis; superest enim exemplar alterum, quo nuper, tanquam novo munere, a Joanne SmithioGa naar voetnoot7) donatus fui. Ad quem virum, mi Salmasi, si te ablegari pateris - Noviomagi in praeconio verbi divini versatur - faxo non poeniteat. Thesaurum rei antiquariae possidet, atque, ut ἀϰόρεστόν τι χρῆμα τοῦτο, quotidie adauget, effossum, quod mireris, in unius Noviomagi suburbijs, quam urbem olim ipsissimum oppidum Batavorum fuisse, ex TacitoGa naar voetnoot8), non satis eo loci hactenus intellecto, valide convincit, et tractatu, si me audit, publico - confectum enim aut affectum inter schedas habet - propediem demonstrabit. Penus antiquariae, quam dixi, si compendium vis, dignare levi intuitu elegiam, quam plenus aliquando et humanitate viri et musaeo ab his rebus instructissimo poetaster effudiGa naar voetnoot9); effudi | |
[pagina 44]
| |
nimirum inter arma et lituos, [in] castris Bredensibus, quae circa autumnum anni elapsi proxime successisse meministi morae longiusculae, quam cum exercitu Noviomagi feceramus. Tot verbis hoc ago, ut me, cum haec scriberem, destitutum libris, turbis obrutum fuisse credas; credes autum nec jurato, si tanti est ut perlegas. Quod ne rogo quidem, nisi Smithij caussâ et sic meâ, ut et amare discas virum optimum, et ille se amari a Salmasio mihi imputet. Me ut ames, nondum postulo; paullatim hoc audebo, ubi, sicut res est, in animum induxeris, esse me quod diu fui, immensae eruditionis tuae et aeterni nominis ardentissimum cultorem. Vale, vir summe, et quâ dixi lege, aliquando ut me ames, ferre jam nunc incipe. Hagae Com., XV Cal. Feb. (= 18 Jan.) CIƆIƆCXXXV. |
|