Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend992. C. BarlaeusGa naar voetnoot4). (L.B.)Quaeris, clarissime Hugeni, quid rerum agamGa naar voetnoot5)? Quaerit idem ex Horatio, satyra nona, notus quidem nomine, arreptaque manu vatis rogat:
Quid agis, dulcissime, rerumGa naar voetnoot6)?
Quamobrem liceat mihi idem tibi respondere, quod amico suo tunc respondit Flaccus:
Suaviter, ut nunc est, inquam, et cupio omnia quae visGa naar voetnoot7).
Ago, mi Hugeni, ϑρέπτιϰόν τι, ago αἰσϑητιϰόν τι, ago νοητιϰόν τι; ut credas eundem esse operationum et actionum mearum ordinem, qui fuit olim generationis. Aristoteles in libris de Generatione animalium ait, hominem primo vivere vitam plantae, inde hominis. Ego ne a principijs meis dissideam, eodem ordine operor, quo mea me coeco formavit mater in alvo; ϑρεπτιϰὰς illas aut, si mavis, ϕυτιϰὰς actiones valde probo, ut sine quibus nec sentire liceat, nec ratiocinari. Ideo amo dilucidis intervallis caput et stomachum supponere spumanti paterae et cum WickefortioGa naar voetnoot8) meo et MostardioGa naar voetnoot9) circa quartam pomeridianam, detracta haleci epidermide, devorare membra crudi animalis, ἄνευ ἐλέους. His officijs curo, qua fas est, follem merum - ita Anaxarchus philosophus vocabat corpusculum suum - ne male sit animae meae, quae quandiu istic spirat, sollicite sibi metuat ἀπὸ τοῦ ξηροῦ. Hinc ad sensuum motusque actiones expeditior sum. Video iam et avidissimis oculis lego in Marone invectivas Didonis in Aeneam, in Ovidio orationes adversarias Aiacis et Ulyssis, in Horatio artem poëticam, in | |
[pagina 13]
| |
Catullo epithalamium Pelei et Thetidis, in Claudiano initium poématis in Ruffinum, in I. Secundo Basia, in C. Hugenio porticum umbrosam HagensiumGa naar voetnoot1), eximia et summa omnia. Illud audio, Ratisbonam cessisse Caesari, famere exercitus Suecorum, Saxonem Praga retrogredi, Improvisum aspris veluti qui sentibus anguem PressitGa naar voetnoot2), hostem Trajecto ad Mosam minari, sed arctiorem obsidionem differre in pluvios menses, et dum exercitum suum iunxerit Infans Cardinalis; nos spem in Gallo et copijs Hassicis ponere; domum Austriacam de vindicanda sua incolumitate iam serio cogitare. Illud olfeci et olfacio indies, peius olere his mensibus aquas Amstelodamensium, quam Neomagensium, melius vero hic olere aromatum officinas, quam equorum istic stabula, aut forum piscarium. Non ita pridem ad convivium vocatus, gustavi pastum ficis iecur anseris albi, Et lepori avulsos lumbosGa naar voetnoot3), etc. Mox cum apponerenter Plutonis ista ambrosia, quam caviaram vocant, necnon encrasicholorum vis muriae foetentium, tetigi singula, ut cum Venusino loquarGa naar voetnoot4), dente superbo, similis fastidienti. Quoties affectibus indulgeo, praeter coelestia, amo tria in terris, patriam, uxorem cum appendicibus et consectarijs octo, et amicos non ita multos; odi duo potissimum, paupertatem et Hispanum. Laetor, quoties literas tuas, maximi in me affectus indices, contemplor; indignor, quoties male curat Burghius noster quae ipsi mandavisti. Elogium istud JonstoniGa naar voetnoot5), quod mihi mitti voluisti, nondum vidi. Et ne me putes ζωόϕυτον esse, aut glebae affixum, ambulo indies gnaviter, ne diutius sedendo et longiore quiete putrescam. Ad haec dormio in utramque aurem securius multo, quam BarbanzoniusGa naar voetnoot6) et Dux ArschotanusGa naar voetnoot7). Ubi vero hominis partibus defungi libet et ea agere, quae mentis propria sunt, sane hoc feriarum tempore non vacat philosophari, aut in cathedra disquirere:
Quae mare compescant causae, guid temperet annum,
Stellae sponte sua iussaene vagentur et errent,
Empedocles, an Stertinij deliret acumenGa naar voetnoot8).
Verum solutus istis curis studijsque gravioribus, tria iam ago: garrio in officinis et urbanus sum; equito cum Satrapa Muydensi et magnificus sum; regum filijs epithalamium scriboGa naar voetnoot9) et versificator sum. Cetera, ingenium tuum omnis disciplinae scientiaeque capacissimum, rerum et linguarum cognitionem variam, industriamque indefessam colo et veneror. Non puto labi diem, quo non tui memoria subeat, et humanitatis profusae, quam erga me usque declaras. Huius ne te poeniteat, hoc agam, ut porro tibi probem obsequium meum et spiritum parvae tenuem CamoenaeGa naar voetnoot10). Scis, opinor, quid iam rerum agam, secundum omnes et singulas animae δύναμεις. At te velim duo agere: primum amare me, deinde acriter obiurgare segnem istum Burchium, qui nisi propediem illud elogium Jonstoni miserit, crudeli in ipsum epigrammate saeviam. Vale, vir maxime, et amicis quibus voles exemplaria haec impartire. E musaeo, Amstelod., XXV Augusti CIƆIƆCXXXIV. |
|