Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend907. C. BarlaeusGa naar voetnoot3). (L.B.)Scripsi tibi nuperrime, Hugeni doctissime, de Nihilo, scripsi de AliquoGa naar voetnoot4). Ad primum reposuisti ingeniosissimum tuum Nihil, ad posterius brevissimum tuum T IGa naar voetnoot5). Jam libet paucula scribere de Neutro .......... Si me roges, an malim bellum an pacem, respondebo neutrum, quia mallem nec opus esse unquam fuisse bello, nec ea, quae bellum excipit, pace. Si roges, an libentius edam an bibam, dormiam an vigilem, movear an quiescam, trister an laeter, respondebo neutrum, quia vellem esse Intelligentia Peripatetica, quae nec edit, nec bibit, et quanquam orbes coelestes rotet, ipsa manet immobilis. Si quaeras, an canonicus esse malim, an vicarius, parum abest, quin responsurus sim, neutrum, quia videntur mihi utriusque ordinis nec posse, nec velle mori ..... E musaeo nostro, VII May CIƆIƆCXXXIV. |
|