Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend870. Aan J. SmithiusGa naar voetnoot2). (K.A.)Ik had uw briefGa naar voetnoot3) al eerder willen beantwoorden. ‘Tardius hoc, inquam, sed consulto sic respondeo: tentabundus diu, ecquid vestigia flammae, quam in Principe tu, Smithi, primus accenderas, denuo suscitari possit. Quid enim dissimulem? Elanguit illa pridem et, in otio repente nata, negotio irruenti sensim cessitGa naar voetnoot4). Ita quod Neomagi accidit, unius Hugenij opellâ, ut a Republica Belgij meus ille ad Romanam diverteret, nescio an nunc Hagae confectum daret procerum omnium collecta manus. Non te latet, quam sibi superstitem egregium rei numariae thesaurum reliquerit Rex BohaemiaeGa naar voetnoot5); nosti quid hic cives et Hagani ipsi et Hagae congesserint. At horum omnium tantillum studij nunquam apparuit, ut afferri vel recludi jusserit unam omnium pyxidem, ne quidem monitus, quod mihi curae fuit quam saepissime, tentanti, ut dicebam, si quis aliunde novus ardor edomaret hoc densum gelu. Allaboravi enim frustra, mi Smithi, et omni tandem spe dejectus refero tibi Hugenium solum, constanti, quod mereris, affectu tuum et elegantiarum tot tuarum, in quarum ornatissima congerie tu perluces, perpetuum cultorem. Faciamus missos Principes et, quoties hos tales nummos in arca contemplamur, applaudamus privatae sorti, per quam interesse tot retro saeculis licet, nec publicae invideamus, quae sic illos uni affigit, ut vix noscendi otium restet, | |
[pagina 444]
| |
quid alibi contigerit, antequam hic nasceremur. Explorandae arcis WisseniaeGa naar voetnoot1) curâ, quam susceperas, jam te solutum credis; teneo te tamen, nec dimitto, quin fidem liberes, ut omni utriusque lapide moto, vel vincamus una, vel exidamus, laudandi utique conatus rei, qui in parente patriae hanc ornandam susceperamus’. - Nog eens, ik heb mijn best gedaan bij den Prins, maar het hielp niet. Hag. Com., Postrid. Non. (6) Feb. 1634. ‘Ex praeda Monacensi quid ad me pervenerit, tu nosti; umbra, hercule, eius quod speraveram’. |
|