Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend852. J. SmithiusGa naar voetnoot6). (L.B.)Excitat inspector studium, certe in re antiquaria. Expertus loquor, postquam enim tu, vir summe, tanti ea fecisti Romanorum monumenta, quae ego sedecim hic annis congessi, ut Principem Illustr. eorum visendorum desiderio accenderis; eant nunc, per me licet, illiterati imperitique rerum aestimatores, sumptusque et operam in istis a me positam rideant; unus Huygenius, unus Princeps, ille Principum decus, mihi hic non ad excusationem modo, sed et [ad] summam instituti mei laudem satis est, qui istas rellliquias non perfunctorie adspicere, sed inspectare simul et cognoscere et tractare benigne dignatus est. - In coacervatione adhuc laboravi, de alienatione nihil statui; imo stetit animus mihi haec integra servare et augere; ita nihil unquam istorum, certe nihil quod tantilli momenti esset, vel cuius geminum et pulchrius exemplar non haberem, venale hic vidi, quod non emerim. Nihil semel emptum | |
[pagina 434]
| |
ex eo ordine dimisi. Et quanquam paulatim crescente numero sentirem, me istis sumptibus non semper suffecturum, nunquam tamen pecuniosi rerum istarum licitatores tantum apud me potuerunt, ut seriam de venditione cogitationem unquam susceperim. Nunc tamen laboris mei fructum tam magnum mihi percepisse videor, qui altius ire non possit, meamque sive simplicitatem, sive rusticitatem damno, qui ista omnia Principi possidenda coram non obtuli. Apud quem enim possent circa Batavorum OppidumGa naar voetnoot1) inventa deponi aptius, quam in Batavis apud illum, penes quem hodie, ut alterum Civilem, rei Batavae summa et arbitrium est, apud quem mihi etiam eorum, si forte usus esset, recognoscendorum maneret copia? Quando potuissent opportunius, quam cum ista praesens spectabat atque collaudabat? Occasioni ut incogitantia defuerim, non committam tamen prudens, ut officio desim. Tu, vir nobiliss.e, Illustriss.o Principi a memoria es, et unus forte in hoc genere consultor. Non gravaberis pro humanitate tua mihi hic esse pararius vel patronus; refer Illustriss.o Principi, me qua par est submissione supellectilem meam antiquariam, quantula ea est, Celsitudini eius offerre, si tamen eam istiusmodi esse censes, qua Princeps possit delectari. Ego, ut nosti, intra huius oppidi pomeria districtumque suburbicarium me praecipue conscripsi, neque tam de numero, quam delectu laboravi; supellexque haec ideo angustior est, sed sperem me brevi tempore eam non paucis numeris aliunde posse augere. Posset Batavorum Oppidum cum vicinâ Coloniâ TrajanâGa naar voetnoot2), nostra haec cum WisseniâGa naar voetnoot3) conjungi. Et fallor, aut nostra haec, cuivis aliae juncta, eam non parum dabit auctiorem et ornatiorem. - De Wissenia interea serio ago et agam non unâ viâ, ut aut indiculum impetrem, vel ex spectatore aliquo rei antiquariae perito intelligam, quid de istis monumentis sit. Alii, qui in arce ista fuerunt, tam diversa de his narrant, ut nihil possim certi dare. Est qui Historiam Clivensem Latine a prima antiquitate paratam habet; illum a discessu tuo iterum per litteras monumentorum nomine sollicitavi; scribit se egisse cum administratore Wissensi, amico suo, et porro operam daturum, ut eorum descriptio ad me mittatur. Quam primum certi aliquid erit, quod de his nunciem, eius te mox certiorem faciam. Ita vale, vir summe, patriae bono, et me in numero eorum habe, qui genium tuum admirantur. Scribebam Noviomagi, XVI IXbris (Nov.) JulianiGa naar voetnoot4). Ao CIƆIƆCXXXIII. |
|