Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 428]
| |
838. Aan P. CunaeusGa naar voetnoot1). (L.B.)*Nobilem et ingenuum adolescentem Fredericum DorpiumGa naar voetnoot2) curae et humanitati tuae ut commendem, rogant eius me consanguinei omnes et amici, quorum non uni affinitate iunctus sum, et mater ipsa, rarissimi exempli foemina, quae si cominus et suis verbis hanc a te gratiam flagitet, dicas, non muliebri facundiâ victus, nihil negari posse sic petenti. Filio quantum de genij istius vivacitate infuerit, non satis perspectum habeo; postquam enim pubertate ac domo maternâ excessit, raro ad me redijt. Fertur tamen honestissimae indolis esse, laboris assidui et ingenij minime indocilis. Iudicio quid praestet, abunde probat, qui consuetudinem tuam prae caeteris ambire coepit, et in asperrimo vitae bivio duci velle tam peritâ manu. Hanc laboranti, quaeso, et ad opem tuam, ut quidem prae se fert, avide anhelanti, commoda. Patior, quoties adeundi te facultatem nactus fuerit, mihi beneficium imputari. Quippe non recuso quibuscumque tibi vinculis obstringi, vir maxime, cuius eruditionem summam, et clarissimas virtutes caeteras depraedicare inter amicos numquam desino, et hac nonnullis ansam fortasse praebui, quâ nunc comprehensus cogor primum hoc te per epistolam alloqui simul et molestus esse. Ignosce tu coacto, satis scio, et eâdem a te fidubeccia ut me ames indignus peto. Vale. Walij in castris, XIIo Cal. Nov. (= 21 Oct.) CIƆIƆCXXXXIII. |
|