734. I.B. Boddens. (L.B.)
Ik dank u zeer voor uwe vriendelijkheid tegenover mij en tegenover onze orde. ‘Habeo sane gratiam quam possum maximam, et quoniam pro propensissimâ tuâ in nos voluntate id tibi gratissimum fore scio, in vicem spondeo, me et collegas omnes fore memores eorum, quae non cordate minus, quam vere suggeris; conabimurque omni studio efficere, ut omnes, quibus libido fuerit iudicandi de nobis sincere et animo non praeoccupato, intelligant, quam calamo iuxta ac linguâ innoxii simus, quamque tranquillitatis publicae et concordiae amatores, nec futurum esse, ut Excellentissimum Dominum Principem, cui obsequium omne venerationemque, quâ par est demissione, deferimus deferemusque semper, poeniteat, quod eius favore hic degamus’. Blijf gij steeds eene goede meening van ons koesteren. Trajecti ad Mosam, prid. Id. (12) Novembres MDCXXXII.