Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 377]
| |
733. J. van der Burgh. (L.B.)Praepostera fuit illa, meo calculo, prudentia, vir nobilissime, quam ex litteris non ita pridem a consulatu Amstelodamensi, vel si mavis B...Ga naar voetnoot1), ad Illustrissimum Principem datis, de praesidiarijs exteris non ultra recipiendis, haud dubie senseris. Incidi forte in illas et, quasi non datâ operâ, eodem die, quo dabantur. Sic cogitabam, nihil aliud ijs optimo Principi persuasum fore, quam hujus civitatis arbitros nonnihil de se sinistre suspicari, scilicet quod primum pro beneficio habebatur, affectatâ humanitate nunc reijcitur. Verum ubi ex nobilissimi herois WitsijGa naar voetnoot2) ad HasselariumGa naar voetnoot3) litteris sensere viri, alias satis cordati, sese hic dormitasse, infectum, ut audio, hoc omne optabant, et non dubia eos invasit sententia, in posterum haec omnia Principis arbitrio relinquere. Caetera, si tanti est, ex litteris Hasselarij ad Witsium intelliges. Ego - comme valet qui cherche maistre - haec tibi indicanda duxi, et boni civis, pro modulo suo hoc agere, ne quid deterioris suspicionis suboriatur intra Principem et hanc civitatem, cui a secretis esse non detrectaret... Amstelodami, 11 Novemb. 1632. |
|