Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend722. Aan J. Golius (K.A.)Rogavit me vir eruditusGa naar voetnoot2) in his regionibus, qui nescio quid mathematici meditatur et luci publicae destinat, ut a legato HagâGa naar voetnoot3) sciscitarer exactam latitudinem Byzantij, seu Perae, quam qui ad gr. 43.18.′45.″ elevant, arbitratur ipse quam proxime a vero abesse. Eius rei nuncius dum ingentis viae spatio non propere adventat, rogo te, amice, ut expectationi scriptoris non spernendi, quem alias indicabo, promptior succurras, et quid huius vel memoriâ, vel in commentarium retuleris, significare, quam mature possis, ne graveris, devincturus, cum hoc pristino, amicum novum, cuius tam vili amicitiam stetisse, nunquam erit quod doleas. Vale. In castris ad Traject., 12 Cal. Novemb. (= 21 Oct.) CIƆIƆCXXXII. Quousque D. Descartes opusculum processerit, valde scire aveo et, ut perpetuam a me salutem nuncies, obnixe peto. Literarum, si quas ad me dare volueris, penes uxorem cura erit. |
|