Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend708. E. PuteanusGa naar voetnoot5). (L.B.)‘Inter multos vivo; id tamen conor agere, quod panci, ut bene de multis merear. Curiosâ mentis indagin eterrarum orbem lustrare, et metiri dierum curriculum ausus sum; laudem, an reprehensionem merear, a tuo potissimum judicio pendebit. Tu sane inter paucos et vere magnos emines, cujus divinum ingenium, et simul incomparabilem humanitatem suspicio ac veneror. Ecce, tibi se submittit novus hic CirculusGa naar voetnoot6), qui principium νυχϑημέρου exhibet. Tuâ utar censurâ, ut vel temeritatem meam intelligam, vel defendam industriam, inter quam utramque fama haeret. Sed etiam in litteris aliquid audendum est, ne jacere videantur; altius autem assurgere non possunt, quam si ad legem et lineam coelum ipsum ducant. Lege igitur haec pauca, et examina; quae si placebunt, plura et jam parata proferam; si displicebunt, contractis alis, in me rursus descendam. Quae adhuc scribenda erant, hic frater meus, praetor RuraemundanusGa naar voetnoot7), dicturus est, candidi vir animi, et meum repraesentans.’ Ik hoop, datgij hem helpen zult. Lovanij in arce, VI Eid. (8) Septemb. CIƆIƆCXXXII. |
|