Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend706. C. BarlaeusGa naar voetnoot6). (L.B.)Diu est, quod nihil ad te litterarum dederim, non quod scribere noluerim, sed quod potuerim minus. Adeo mihi animum pene omnem expectoravit pertinax ille morbus, cui a nigro sanguine nomen est. Eum cum iam per Dei gratiam edomuerim, ad intermissum styli officium revertor. Nec sinunt me diutius elinguem esse publica gaudia, quibus luculentam materiam praebuit heroica Principis nostri fortitudo et prudens audacia. Jam Musis tristior valedixeram, iam abdicaveram a me Phoebum, Gratias omnes, et studia illa amoeniora, quibus, cum liberalius otium suppeteret; impensius addictus fui. Verum, uti vos in castris dormire non patiuntur terribilia ista nomina GonzalaGa naar voetnoot7) et PappenheijmiusGa naar voetnoot8), ita et mihi veternum excutiunt Principis Auriaci stupendi ausus ac felicissimi successus. Malui itaque balbutire et dissonum epos modulari, quam obmutescere, praesertim cum amicorum me voces hortarentur, ne grande | |
[pagina 361]
| |
hoc Reipublicae nostrae incrementum indictum sinerem. Tentavi itaque veterem cantum, qui si minus placebit exactis ad omnem elegantiam auribus, officio tamen candidissimi ac profusioris in Patriam ac Principem affectus probari forte utrique poterit. Vivo hic in paludibus, crassiore circumseptus aëre, a quo divinioris aurae particulam nonnihil affici, non est quod mirere. Experior, quid distent Baiae et Minturnae. Sed ecce, ad usitatas preces devolvor, mi Hugeni, et ut exemplar poematis meiGa naar voetnoot1) Principi Auriaco exhibeas, serio rogo, nisi iudices intempestive Musas Marti obstrepere, castrensibus iam negotijs impedito. Quare arbitrij tui esto, vel ut iam exhibeatur, vel alias et alibi. Voluissem limatius quid scripsisse, sed non vacat diu hisce studijs immorari; πάρεργα nunc sunt, quae olim ἔργα fuere. Quamobrem Areopagitica iudicia et Minois subsellia deprecor. Non semper tonat in nubibus Juppiter, sed subinde murmurat, nec fulminat semper, sed et fulgurat. Vale, Hugeni clarissime et nobilissime, nec Barlaei tui prorsus dememinisse velis. Amstel., VI Sept. CIƆIƆCXXXII. |
|