Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 349]
| |
677. J. Golius. (A.B.)Gratulor Musis et ingenuis disciplinis, vir nobilissime atque amplissime, te illis fautorem obtigisse, qui eas et ingenio tuo, et auctoritate plurimum augere potes. Gaudent omnes felici hoc sydere, quicunque illarum sacris operantur; multi ad ea excitantur, quo a te amari queant; hoc autem nullus non vehementer optat, qui te et virtutem novit. Ideoque doleo, latebras, quas Lynceus ille GallusGa naar voetnoot1) captat, nobis omnibus et quoque ipsi hac parte obesse, quippe quae faciunt, ut in magnarum rerum contemplatione magnam adeo animam non videat. Quamvis enim in eum finem ipse latet, ut postea tanto magis luceat in publicum, non dubito tamen, quin illa ejus virtus promptius atque efficacius se exereret, si contingeret illum conjungi tecum, astro congenere et maxime benigno; tantum in mentem illam posset virtutum tuarum splendor et amica vis! Ita judicasti dudum, ac proinde ambivi proxenetae nomen et gratiam, at vero obstitit hactenus, quod literarum commercium, prout mihi cum illo esse solet, aliquamdiu interruptum fuit, ex quo communis amicus noster ElichmannusGa naar voetnoot2) istuc non commeavit, neque mihi ad illum aditus aliâ viâ patet. Decreveram hisce ferijs excurrere, et percunctando investigare philosophum humanissimum, qui inventus se amicis talem praebet, ut quaesivisse ipse videatur. Interea tamen significatum mihi fuit, DioptricaGa naar voetnoot3) ejus, de quibus inter nos sermo fuit, ad finem esse perducta. Arridet quidem mihi fundamentum eorum; omnino tamen probari non potest absque exactioris sensus testimonio, quo firmandae sunt mathematum naturalium hypotheses. Neque de primis naturae particularis legibus aliter arbitrari fas est. Disposita quidem jam mihi quaedam sunt ad capiendum rei experimentum, eâque operâ in tui gratiam, et testandae observantiae ergo, praeteritis diebus defungi decreveram, at destituit me liberior solis radius, ad eam rem repetitus, et tentantem etiam hodie elusit. Quare jam nunc aliam normam mihi strui jussi, quâ etiam ad lucernam uti potero. Si experimenta opinioni votoque meo conveniant, primus ego sustollam manus, et si laudator videar parum idoneus, praecentor saltem fuero ipsius famae. De successu te posthac certiorem facio, nam religio mihi est diutius silere ad Ampl. tuae literas, favore et humanitate plenas; quare nunc hisce meis studium et diligentiam tibi addictam volui, quam ad hoc mathema adhibere est animus, ut aliquo saltem pacto ingenuum affectum, quo te colo et observo, probare queam. - Miratus fui ad me redire BaldumGa naar voetnoot4), quem dudum, et quidem libenter, feci tuum, namque perspectum mihi erat de exemplari alio, eumque auctorem placere tibi, et usui esse posse, gaudebam. Quamobrem rogo, ne recuses levidense munusculum, voluntatis majoris et mel[io]ris tesseram, tum quoque aequi bonique consulas; aliud nune exem[plar] substitui, quo mihi servem Heronis BelopoiecaGa naar voetnoot5), quae a te | |
[pagina 350]
| |
haud desideratum iri scio. Si quid porro quantulaecunque penus meae fuerit, quod faciat ad palatum tuum, impera, et velut tuo perfruere. Nihil enim gratius, vel optatius evenire mihi possit, quam morem tibi gerem, et aliquatenus placere. Hoc affectu me Ampl. commendo tuae, eique et matronarum decori ejus conjugi, ac toti praeclarae familiae vestrae felicitatem perpetuam precor, et affinitatis nuper junctae fructum laetissimum exoptoGa naar voetnoot1). Vale et obstrepenti mihi ignosce. Dabam Lugd. Bat., XVI die Apr. CIƆIƆCXXXII. |
|