Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend676. Aan J. Golius. (K.A.)Ex quo postremum a te abij, vir doctissime atque amicissime, secuta me imago est mirabilis GalliGa naar voetnoot2), amici non extra invidiam meam tui, cuius in magna urbe paulum sepultae distat inertiae celata virtus. Illam praecipue, quam de refracti radij demonstratione, tanquam de re levi ac perspicua, spem fecit, nusquam deposui. Quaeso vero, dum per hos dies festos tuus es, esto hic, quod fuisti semper, quodammodo et meus quoque, et illud age serio, ne ab his regionibus, quod minabatur, decedat vir praestantissimus, nisi hoc saltem nomine liberato, quo quidem debitor censeri in universum noster potest, quod sementis in hoc solo factae messem indigenis invidere nulla ratio patitur. Amicitiam viri, non tam ineptus mei aestimator sum, ut ambire gestiam, nec vim facturus sum quaerenti latebras, quo posteritati magis illucescat. Sed quando coaetaneis fere nobis, quod te dicere memini, parum liquet, uter alteri superstes esse possit, iterum te rogo, curare sedulo ut velis, ne se totum suo saeculo invideat, aut hoc felicitati nostrae deesse velit, quod serius esse non coeperimus, aut cras vivere, qui pridem nati sumus, et ad gloriam nostram pertinere ducimus, quod eodem sole illustramur cum nobilissimo planeta, qui inter nebulosa sidera latendi, ut immerito certe, sic tandem frustra, consilium caeperit. Hag., VIII Id. (7) Apr. CIƆIƆCXXXII. Remitto libros duos, quorum possessionem tanto tibi tempore interversam pudet. Sed nisi sic te amici abutamur, magis nescias, quam caeperimus de singulari humanitate tua plenissimam fiduciam. Baldi ExercitationibusGa naar voetnoot3) minus libenter careo, atque adeo te rogo ut, si quod eiusmodi exemplar alibi occurrat, occurram ego etiam, omni ratione impensae posthabita. |
|