Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend666. C. BarlaeusGa naar voetnoot5). (L.B.)Literas tuasGa naar voetnoot6), illas plenas genij et eruditionis, quibus epigramma meum illustrissimo D.no de DhonaGa naar voetnoot7) transmissum scribis, iam nuper accepi. Pro tuis epigrammatibus acutis doctisqueGa naar voetnoot8) alias, per Dei gratiam, paria reponam. Iam ut faciam, non patitur adversa valetudo, quae pristinum mihi vigorem animumque non parum labefactavit. Ante dies aliquot scripsit mihi nobilissimus Mylius, non defuturum mihi Principis lllustrissimi favorem benevolentiamque in obtinendo, ut vocant, vicariatu aut simili beneficio, cujus donatio est penes Principem. Itaque monebat, uti aurem tibi vellicem, rogaremque A.T., uti oblatis occasionibus rerum mearum rationem haberet. Quare haec cura, nobilissime Hugeni, curae tibi sit, etiam atque etiam rogo. Ego hoc in reliquis tuis erga me meritis beneficijsque reponam. Vale, vir nobilissime et praestantissime, ac scriptionem brevem languidamque morbo imputa, qui, ut attentius quid mediter, non sinit. Amstelod., XIV Mart. CIƆIƆCXXXII. |
|