Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 343]
| |
tum vellem, ut exscribendis, quas vides, notis nonnihil temporis impenderem. Sane, quales inter legendum Princeps stilo plumbeo margini illeverat, fieri vix poterat, ut ab alio legerentur, quam qui manum illam pernovisset multo usu. Addidit suas passim animadversiones, rogatu meo, Theodorus NielsiusGa naar voetnoot1), qui nonnullis praefectus, plurimis interfuit, omnia pene oculatus arbiter mira sedulitate obivit. Ad calcem utili consilio monet, ut obsidionis tabulam, quam ipse edidit, lustrare velis, non pauca ibi inventurus, quae ad historiae filum faciant et lucem nocti allatura sint, quâ te passim involvisse ignaviam aliorum aut inscitiam indigne fero. Principi μάλα ἐλευϑεριάζοντι et παρρησίᾳ nobili γενναίως hercule, quasi in re sua versanti, facile ignosces. Procul ab humanitate summi imperatorum est ferox supercilij rigor. Sed haec nimirum sibi privatim annotaverat, non alijs, non tibi; cui factam eorum copiam quominus rescisceret, ea vero caussarum proxima fuit, cur in exemplar meum transferenda duceremGa naar voetnoot2). Tu, vir summe, vale et eo, quo te par est, animo admitte, quam tibi opellam lubentissime subivi. Hag. Com., 10 Cal. Mart. (= 20 Febr.) CIƆIƆCXXXII. |
|