Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend649. J. Bodecher BenninghGa naar voetnoot5). (L.B.)Verba non poteram invenire, vir nobilissime, cum tibi nuper adessem, ut Panegyrin in Illustrissimum Principem AuriacumGa naar voetnoot6) traderem, quibus explicarem affectum meum, et magnam, sed veram, quam concepi de te existi- | |
[pagina 337]
| |
mationem. [Ia]mGa naar voetnoot1) fere puer adhuc te tuumque ingenium discebam suspicere, leg[ebam]Ga naar voetnoot1) serio satyram tuam in vestium abusumGa naar voetnoot2), atque Batava Tempe, in quibus poëmatijs et patriae nostrae et hujus seculi genium longe superasti. Postquam studium tuum erga Musas inter otia magis magisque crevit, crevit quoque et aetas, et judicium meum, et tui admiratio, adeo ut quiescere non quiverim, antequam te videndi et loquendi copiam nanciscerer. Optarem quidem tibi prius innotuisse, et cum edebam Belgicos rythmosGa naar voetnoot3), in quibus aliquando tui imitatio apparet, meam voluntatum tibi probare flagrabam, et nominis tui famâ obscuram scriptionem exornare, verum illud attentare non audebam. Ceterum nunc expertus sum, insignem humanitatem cum tam rarâ eruditione ac civilitate conjungi, et inter maximam felicitatis meae partem statuo, quod tecum sermonem habere licuerit.’ Ik hoop, dat mijn vers den Prins zal behagen. Lugduni Batavorum, ad diem XIII Ianuarij CIƆIƆXXXII. |
|