Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend605. C. BarlaeusGa naar voetnoot5). (L.B.)Cum literae tuae mihi traderentur, Hugeni nobilissime, iam Leidam reliqueram, vetus Musarum mearum hospitium. Eam discedens apud animum meum sic allocutus fui:
Leida vale, nostris statio gratissima MusisGa naar voetnoot6), caet.
Ipsis Calendis Maij huc appuli cum uxore et reliquis familiae meae consectarijs. Aliquot | |
[pagina 319]
| |
dies disponenda suppellectile periere, quae causa fuit, quod citius non responderim, a charta et calamo destitutus. Jam Quaeque suis stant vasa locis, tabulaeque librique,
Et peragunt munus mens pluteusque suum.
Ad docendum omnia hic adhuc imparata Nec mora in damno erit, contendentibus inter se Leidensibus et Amstelodamensibus de jure publice hic docendi. Illi Academiarum hoc proprium esse volunt, et sibi regio privilegio concessum. Hi inter Scholam Illustrem et privilegiatam distinguunt, et iura promovendi, immunitates ac specialis fori gratiam, nec non studiorum universitatem Academiae τὸ εἶναι dare contendunt. Urgent ad haec exempla externa et domestica illustrium scholarum, Bremae, Steinfurti, Hamburgi, Dantisci, Hardervici, Daventriae, olim Dordraci, nuper Middelburgi, quae omnes longe infra Academiarum dignitatem stetere. Utraque pars curiae judicio stabit, aut cadet. Ita visum Principi. Sed stipulati sunt Amstelodamenses, uti intra mensem decidatur quaestioGa naar voetnoot1). Interea mercantium hic vultibus ac moribus adsuescam, et Yam Amstelamque mihi faciles reddam, ne qui propitio Rheno Leidae versus panxi, his invitis pangam. Aliquot post me diebus venit huc cum familia omni D. Vossius, eandem mecum fortunam inter Mercuriales experturus. Faxit ille, qui sapientiae omnis ac doctrinae fons est et largiter benignus, ut baec coepta nobis ac reipublicae huic feliciter cedant. De juvene isto nobili, ita habe. Decretum nobis convictores non alere, praeterquam eos, quibus naturae iure alimoniam debemus, quos Aristoteles partes nostri vocat, poetae parentum laetas propagines et ἐϰϕύματα. Si tamen me adolescentis commendatissimi ingenio obstetricare posse putas, non deero officio meo, et sentiet commendationis tuae non leve apud me fuisse pondus. Uxor iam per viginti annos culinae et foco affixa otium divos rogat. Quid, quod planetarius liberorum numerus omnes domus meae stationes occupaverit. Non tam laxis hic tectis habitatur, uti alibi. Ingens hic terrae et aëris precium, et quorum cupiditati non sufficit universum, non habent, ubi commode pedes tegant, ut cum Hebraeis loquar. Leidam meam, hoc est Musarum secessus, doctorum vultus, ambulacra amoenissima, et quae sunt aliae urbis istius illecebrae, frustra hic requiram. Nec tamen, si familiae meae rationes expendam, piget susceptae vocationis. Quicquid hic desiderabimus, tu, mi Hugeni, litteris, affectu ac honesta mei recordatione supplebis. Vale, cum uxore et tenellis triumviris. Amstelodami, XIII May CIƆIƆXXXI. |
|