Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend583. C. BarlaeusGa naar voetnoot7). (L.B.)De asello, ad C. Hugenium.
Non mihi quadrupedem designas, scriptor, asellum,
Quem sibi Graecizans nuncupat Hellas ὄνον.
Namque asinos quoque Thetis habet, fert aequor asellos,
Sed quos Thetis habet, quos mare, sunt ἄποδες.
Tu bipedem rides; quem si non dicere doctum,
᾽Ωϰεανὸς curat dicere Πουτεανός.
Itane, mi Hugeni, si inter nos ἀμοιβῂ fiet literarum, cum asello ea fiet? Itane eam luctam interpretaberis, et non potius alloquium προσϕιλὲς ϰαὶ εὐπροσήγορον? Offendit me non parum illa tua ταπείνωσις, qua te asello isti cognominem facis; aut si rhetorum ϰοινότητα esse velis, dicam non congruere personae tuae. Quod si tamen hanc ipsam appellationem me benigne interpretari velis, nempe, ut innuas, non magis te mutum esse quam Asellus iste, quem videtis hospites
Consarcinare fasciatim epistolas,
condonabo ingenio tuo eruditam catachresin, nec exprobrabo eam ultra, quia admiscuisti acumina, et humiliter nimis de te sentiendo allusisti non iniucunde illepideve. A mutis piscibus prover- | |
[pagina 313]
| |
bium torqueri in silentiarios - horum etiam meminit Justinianus tuus - equidem scio. Scio et illud: asellum istum ἐπιστολιϰώτατονGa naar voetnoot1) a piscium natura et Principum silentiarijs quam longissime abire. Sed ab istorum hominum ordine secerni te volo, vel tuomet judicio, cuius oratio minime enervis est, aut levibus ac inanibus sonis eloquentiam corrumpit. Ventosae loquacitatis voces illis linquamus, tibi solidae eruditionis debemus. Battologiam illi sibi vindicent, modo tu flumine largo
Plenus, Pierio defundas pectore verbaGa naar voetnoot2).
Saturnalia, aut potius Bacchanalia, nunc agimus, ideoque de asellis jocularia scribi minime nefas puto. Asellum mare habet, sed et terra; alter spinas, alter amicos numerat; alter aquis, alter epistolis gaudet; alter natat, alter amat; alter friget, alter calet; alter sale condiri amat, quia, cum viveret, animam pro sale habuit, alter sapientiae succo immortalitatem affectat; alter infera, alter supera petit; alter spirat, alter respirat; alter comedi amat, alter comedere; alter caudatus est, alter togatus; alter coctus placet, alter doctus; alter Thetidi, alter Themidi sacer; alteri terra, alteri mare inimicum; alter, si vetus sit, sapit minus, alter aetate sapiet magis. Vale, vir praestantissime ac doctissime, et hoc tempore ineptienti ignosce. Literas et elegantia responsa elicere dum studuisti, elicuisti nugas. Lugd. Batavor., IV Non. (4) Mart. CIƆIƆCXXXI. Quod in Vitruvium Midam strinxisti epigrammaGa naar voetnoot3), acutum est et succulentum. |
|