Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 308]
| |
570. E. PuteanusGa naar voetnoot1). (L.B.)Hostis cum saevire potest et mavult parcere, jam quodammodo hostis non est; ab irâ ad humanitatem, ab humanitate ad gloriam venit. Ut bellum geritur promiscuo eventu, fortuna ludit; sed felicem vereri, tanquam mutari possit, major securitas est; uti clementiâ, cum res prosperae sunt, ad famam victoriae facit. Hanc vobis virtutem gratulor, nam bene audire hactenus, quam vincere maluistis. In confessionem elogij hujus tot jam epistolae veniunt, quot rapere nuper mihi miles vester potuit, sed Excellentissimus Princeps servare. Praedam ille spectavit, hic laudem, et cum in tabellis ipse captus viderer, me mihi restitutum esse voluit. Quid tu autem, dignissime aeternitate vir? Tam luculenti beneficij interpres, imo et pars fuisti, humanitatis interpres, sed quam ipse usurpares. Perire epistolae poterant, ut te amicum haberem; tu esse voluisti, ne perirent. An satis? Addis munus, quod toto fasciculo melius est, elegantissimo epigrammate, velut symbolo, candidissimâ inscriptione, velut tesserâ propensi animi adornatumGa naar voetnoot2). Sed non poteras non humanissimus esse, qui doctissimus eras, pari et animo et ingenio, ut diceres, quae audire te par erat. Pretium fortasse si nescis muneris tui, typis ecce, quod gemmis oportuit, et epigramma tibi tuum, et inscriptionem repraesento. Quid dicam? Libens hoc quidem munere ire ad me epistolas voluisti, et ipse jam captivus sum, quia humanitatis tuae vinculis constrictus. Imo quid dicam? Sic constringi juvat; non tam suavis libertas est. Sane quantum tibi deberem, non videbar satis profiteri, nisi omnes legerent, quantum accepissem. Ideo et epigramma tuum, et inscriptionem proferre in lucem ausus sum, ut humanitatis tuae candorem publice venerarer; ideo et Historiae meae InsubricaeGa naar voetnoot3), quam mitto, inserere, ut et ea tibi deberet. Cape igitur hoc munusculum, nomine et ingenio tuo exornatum; ama argumentum, quod ad gloriam quoque Nassaviorum pertinet. Eruditionis miraculo, Danieli Heinsio, ut vides, placuit; displicere tibi non poterit; tesseram sane usurpavi tuam, ut placeret. Vale, et cultum meum Excellentissimo Principi tuo insinua. Lovanij, in Arce, IV Non. (2) Ianuarias anni novi MIƆCXXXI, qui ut prosper et felix tibi decurrat, aevumque ducat, ex animo voveo. |
|