Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend498. C. BarlaeusGa naar voetnoot5). (L.B.)Dic mihi, Constantine, pecus cujum? anne RatalliGa naar voetnoot6)? Addiderat litteras eruditas satis, quae arguerent, ab optimo parente profectum esse hunc foetum, quem ipsi exponere libuit, ut aliorum opera lucem videret. Ego, qui - pro pudor - linguam Gallicam non magis calleo, quam sus poëticam, aliorum judicia percunctor, ut quid de opere hoc statuere debeam, si non meis, aliorum saltem oculis cognoscam. Legit versionemGa naar voetnoot7) vir cl. et humanissimus RivetusGa naar voetnoot8), utpote linguae Druidum peritissimus, quin et id sibi negotij dari passus fuit, ut a stribligine patrium suum idioma vindicaverit, ut vultum habitumque magis Gallicum induisse videatur epistola. Judicat idem vir, sic edi posse. Sed priusquam hoc fiat, consultum putavi, tuam super hac re sententiam exquirere. Intellexi ex D. Brosterhuysio etiam ad te missum exemplar. Ego castigatum mitto a limati judicij viro; forte jam magis placebit. Suspicor non levibus indicijs autorem esse Doubletium nostrum. Quid de opere tu judices, quem autorem designes, scire desidero. Legi poema Hooftij nostriGa naar voetnoot9), ἀεροβατοῦντος ϰαὶ τὸν ἥλιον εἰσορῶντος. Multa Muijdensem levat aura cycnum,
Tendit, Hugeni, quoties in altos
Nubium tractus. Ego apis Batavae
More, modoque
Grata carpentis thyma, per laborem
Plurimum, circa placidas amoeni
Fluminis ripas, operosa parvus
Carmina fingo.
| |
[pagina 279]
| |
Tu canes maiore poeta plectro
Principem, quandoque trahet feroces
Impares ferro, domitosque clivis
Nuper Iberos.
Ita enim libet Horatium παρῳδεῖνGa naar voetnoot1). Vale, vir doctissime et charissime. Sed pene oblitus eram gratulationis tuae, quam non alio fundamento niti puto, praeterquam famâ. Mihi in hunc usque diem nihil de vocatione Amstelodamensi constat. Quid sit futurum cras, fugio quaerereGa naar voetnoot2). Quo fata trahent retrahentque, sequemurGa naar voetnoot3). Similis sum fundo, qui cum nullum habeam possessorem, primi fit occupantis. Iterum vale cum uxore et liberis. XV Mart. CIƆIƆCXXX. |
|