Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend462. C. BarlaeusGa naar voetnoot4). (L.A.)Satyram hanc notis illustratam ad me misit Illustrissimus MolinusGa naar voetnoot5). Eam alio nomine appellatam vidisti alias. Si illas legere vacabit, miraberis istorum hominum audaciam. Quaecunque ego ad Molinum familiarius scripsi, hic excusa video. Videbis etiam te ubique paginam facere, | |
[pagina 266]
| |
etiam nos alicubi commissos. Eam tamen scriptor adhibuit prudentiam, ut, si quando invenit quod in nobis improbaret, nomina suppresserit. Non debebant nisi nobis consultis illa luci donasse. Saepe enim oscitantius et absque cura a non plane indoctis scribuntur, quae edi famae ipsorum et existimationis non parum interest. Posthac ero cautior. Ubi legeris, redeat ad me satyra haec. Addo Venerem ἀναδυομένην, sive epithalamium, Realio nostro scriptumGa naar voetnoot1). Cogor invitus erotica tractare, qui pharetratum illum puerum odi quam maxime. Si legere tibi animus non est, serijs iam occupato, militibus da, infarciendis tubis maioribus inserviet. Vale, vir amplissime et charissime. 13 Sextil. (Aug.) CIƆIƆCXXIX. Qui has tibi tradit, rector est scholae trivialis, Theodorus ScreveliusGa naar voetnoot2), summa mihi junctus necessitudine, ob virtutum praestantissimarum syllogen. |
|