Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend425. C. BarlaeusGa naar voetnoot2). (L.B.)Chartas meas Venetas recepi, clarissime Hugeni, et illis chariores lepidissimas tuasliteras, in quibus a Codice et Digestis depulsus ad Novellas et Extravagant. te recipis. Ergo iam tibi jurisconsultus videor, cui cum Flacco exclamandum verius: Dispeream, si Aut valeam stare, aut norim civilia iuraGa naar voetnoot3). Quo fato ego Codicem et Digesta et paragraphos citaverim, narravi Brosterhuijsio, qui pene ad rupturam risit comicum illud meum facinus, aut actum potius. Offendi forte tunc, cum scribendum mihi ad A.T. esset, in mensa Theses de Usucapionibus et Commodato, in quibus cum viderem quaedam litterarum mearum argumento ὁμογενῆ, et annotatos ad singulos thesium articulos textus juris, inde illa transscripsi. Codicem et Digesta non inspexi, nec unquam habui, nedum ut titulorum et rerum istarum sim peritus. Huius te rei monitum volui, ne forte apud amicos laudibus meis, heu nullis, laciniam attexas indebitam. Jam Argonauticon meum mitto, carmen non elaboratum, sed prae gaudio fusum, ne solius indignationis esse putes versum facere. Non potui circa tantas opes et tam preciosam saturam occupatus carminum esse parcus. Ignosce, vir humanissime, si tam multa scribenti exarescat vena, deficiat Aganippe, subsidat cothurnus. Uti in epilepticis paroxysmi alij alijs acriores sunt, etiam poetarum non par semper est rabies, et languct tandem furor nimium insanientibus. Lunaticos sua vexant sidera. Nec aliter vatibus suae quoque sunt tempestivitates et dilucida intervalla. Sed quam recte de Hymno meo iudicasti. Flaccesco alicubi, nec ubique, licet grandia professus, assurgo, praecipue ubi Christi aeternitatem et attributa aliaque mysteria exequor. Accidit hic mihi, quod Irenaeo Patri, qui cum unitatem cogitaret se a trinitate, cum trinitatem ab unitate circumfundi et percelli aiebat. Noctuae sumus, et coecutimus ad tanti splendoris et inaccessae lucis intuitum tenebriones. Et sensi, quam non aeque facilis sit labor, sacra tractare et profana, cum hic poetarum suppetant phalerae et cincinni, deorum ac dearum genealogiae et mysteria, quibus redimiri potest oratio; quae maiestas rerum sacrarum fastidit, nec patitur argumenti religio. Et volui alicubi minus esse poeta, ut, qui placebant meditanti, sensus theologicos hic illic exprimerem apertius. In Argonautico meo ea potissimum attigi, quae omnium sermonibus circumferri solent, de Regis Hispaniarum potentia, opum vi, expeditionis Indicae scopo et commodis, Occidentis viribus. Ultimum hoc officium Patriae et Argonautae optime de Republica nostra merito praestiti. lam alijs lampada hanc trado. Tempus est, ut senescentem et anhelantem equum solvam, ne Peccet ad extremum ridendus, et ilia ducatGa naar voetnoot4).
Si verum est, quod Platonici dicunt, post magni illius anni revolutionem iterum versus rescribam: Alter erit tum Tiphys, et altera, quae vehet Argo
Delictos heroas, erunt etiam altera bella.
Atque iterum Heyniades dites mittetur ad Indos,
Et Batavam in Batavis iterum meditabimur Argo.
..... E musaeo meo, 27 Jan. 1629. |
|